Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
20 sionibus et spasmis, in hydrope, alvi obstipatione pertinaci , ileo, et multis aliis morbis. Lemery et Malouin idem contra ptyalismum, et mala diversa abusum Hydar- gyri insequentia commendarunt. Nonnulli usum ejusdem vix suadendum fecerunt ad sudorem in febribus variis, et fluxum hae- morrhoidalem suppressum pellendum, ad febrim intermittentem , imo ad colicam infantum sanandam. Recentioribus temporibus hydropi ex scarlatina orto, et cancro uteri, atque mammae opponitur iPlenciz, West ring). Moderni tamen medici ob periculum cum praeparatione , et dispensatione hujus remedii conjunctum Aurum muriaticum natronalum eidem praeferunt. §. 17. Dosis Auri fulminantis ab initio sit decimae sextae parti grani, lentissime solum ad doses aliquantum majores adscendendo- Forma optima est pulveris, quem amylo remixtum fVestring gingivae quoque et labiis pudendis infricari jubet. Veteribus oleo aethereo cinnamomi junctum sub nomine Auri balsamici in usu fuit, paralysibus, ex debilitate extrema systematis vasorum et nervorum ortis, oppositum. In liy-