Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)

directa, üt incitatio systematis sanguiferi, ad morbum tollendum maxime conferens ne­que deficiat, neque tamen aequo citius, vel nimio in gradu provocetur. Hinc symptoma­tibus febrilibus comparentibus, dosis statim est imminuenda, et evacuationes criticae re­gimine et diaeta congruis promovendae, qui­bus terminatis morbo nondum penitus ex­stincto major iterum dosis opponenda erit, donec tandem radicitus sublatus fuerit. Forma et exhibendi modus melius sub expositione singulorum praeparatorum illu­strabuntur. §. 7. Aurum metallicum. Notae characteristicae hujusce metalli sunt: Color proprius, splendor singularis, gravitas specifica = i9,25o, et ductilitas ma­xima; aeris, aquae, acidorum, atque alca- lium vi resistens, in aqua regia solummodo solvitur, solutio obtenta coloris est aurei, partes organicas purpureo tingens colore, ex qua metalla plurima Aurum praecipitant; ca­lore ad 3‘2° Wedgw. aucto liquefit, colore in pallido-viridem mutato. Impurum — argento vel cupro inquina­tum — Aurum denotant: Color ex rubro fla­vus, acidum nitricum eidem superfusum co­lorem induens viridescentem, ammonia pu­12

Next

/
Thumbnails
Contents