Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

6 Cicero oculis acribus in Terentia fixis considerate respondit: En conlumacia tua semper eadein! Tu iam innupta pervicax fuisti, quod quidein tunc satis te decebat, sed — bona venia me audies — iste tumor animi cum composita nostra aetate iam non congruit. Succure milii! Sine asservem acerrime Caesarum, cuius animus novis et necopinatis acclinis est. Si contra spem et exspectationem de reipublicae salute mecum non consentiat, si in eo Superbus ille lateat, quem te perhorrescis (quis praesenserit futura!), tunc pereat inveniatque suum Brutum... Brutum ?! ... tunc gubernacula reipublicae iterum prehendere in animo habeo, patria enim me plurimum amat. At tu detrectas inilitiam, tu times aciem ferri! Terentia accessit marito ad aurem et dixit: Cicero occidistine iam aliquem? Quod abominor! Ne unquam Juppiter sirit! Respondit perterritus Cicero. Quid ergo? En abi ad tuum Tironem et recipe te in receptaculum tuum! Habes adhuc tempus duarum horarum, dum aderit tibi hospes summa spe; utere occasione et conscribas quam citissime librum nóvum aeternitate tua dignuin Terentia vocatis dein cubiculariis aperuit ianuam: nuinquid vis? Abibo iam, ut me principi tuo exornem! Cicero concito gradu ad Tironem se proripuit, cui dixit: sume stilum ceratamque tabulam et fac citissime scribas ad Atticum. Tiro dicto audiens scripsit, quae dominus ad amicum intimum animo concitato dictabat: Cicero suo Attico S. Succurre malis nostris! Iam pridem nihil oinnino exspectamus nisi iniserum. Sed hoc perditius, inquo nunc sumus, fieri nihil potest. Uxor nobis exitio est. Libera, quaeso, libera nos hac ad maximas aegritudines accessione non minirna. Valetudo nostrae Tulliolae nos vehementer sollicitat et tussisque Tironem graviter infestat. Quid, quod laus nobis in dies detrahitur. Honestissime viximus, floruimus, sed nunc iam occidimus, Attice, occidimus. Caesarem hospitio apud nos excipiemus, quam ob rem Terentia nos semper irridet atque invectionibus acerbis irritat. Quae animi duri nequit nobis intimé uti, nos autem molles et placidos esse tibi haud ignotum. Quid faciamus ? Repudiemusne uxorem ? Suscipe, quaeso, totum negotium. Apud illám gratia opus est nobis tua, tuaque auctoritate. Facies ut videbitur. Scimus enim si quid nostra intersit, tibi maiori curae solere esse, quam nobis. Totos dies consuinimus in litteris. Neque tamen scriptio et literae leniunt. Quodsi esset aliquod levamen, id esset in te uno et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. Exoro te, ut in hac tabula stilum vertas, ne una quidem literula remaneat. Vale. Tiro dein veredarium vocavit, quem cum tabula Romám misit. Quibus peractis omnes in bibliotheca rursus intermisso operi se accinxerunt, Cicero autem novam partém de virtute inchoabat: »Ut obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae et ut interit magnitudine maris Aegei stilla muriae et in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiám: sic omnis rerum in corpore sitarum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est.« Gravem Ciceronis vocem suaviter remittebant parietes, cum subito in faucibus clara voce inclamare coepit puer horam nonam esse. Eodem

Next

/
Thumbnails
Contents