Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1895
42 minis N. N. Supremo, et VComitibus, Jdlium, et Jurassoribus. totique Universitati Dominorum Praelatorum, Baronum, Magnatum, atque Nobilium Comitatus Zaladiensis, Dominis nobis Observandissimis. Illustrissimi, Reverendissimi, Spectabiles, et Magnifici, Perillustres item, ac Generosi Domini nobis Observandissimi! Intuitu petitorum, quae Comes Georgius Festetits quoad Claüstrum Franciscanorum Kesztbelyiense ordini Praemonstratensium resignandum Altissimo loco proposuit, Sua Majestas Sacratissima benigne resolvere dignata est, ut antiqua Ecclesia Kesztbelyiensis licitationi exponatur, si május praetium, quam idem Comes cum 2000 fl. obtulit, sperandum foret, secus vero praedictus Comes ad majorem, ac nunc obtulit, summám deponeudam pvovocetur, in reliquo eadem Altefata Sua Majestas Sacratissima Conventione inter praeíatum Comitem et Praepositum Csornensem ratione pracattacti Claustri Franciscanorum recenter inita benigne ratificata petitis praedicti Comitis ea ratione Clementer deferre dignabatur, ut ad Casum eum, si mutationem quampiam cum Ordine Praemonstratensium intercedere aut fors aliam circa Gymnasium Keszshelyiense provisionem fieri contingeret jus fundi Religionis ad aedificia illa, quae jam tunc praefuerunt, dum praefatum Claustrum eidem Comiti cessum fűit, reservetur, ac fundo Religionis in Salvo maneat, idem vero Comes Festetits omni in Casu propisitis Conditionibus satisfaciat. Coeterum Summefata Sua Majestas Sacratissima prae-