Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1895

37 Festetits de Tolna e Conventu olim Francisca­norum Keszthelyiensium, Convictores suos educen­dos, Eundemque Conventum una cum omnibus Aedificiis, et contiguo horto, nulla qnoad actas medio Possessorii sui tempore impensas, illuc adusque, donec Patres Piaemonsratenses Conven­tioni modernae satisfecerint, Conventumque ac Gymnasium possederint praetensione facienda, totum uti antea per fundum religionis praefato Domino Comiti sub certis Condicionibus cessus, ac traditus fűit, novissime vero Praemonstraten­sibus, cum onere pi-ovidendi Keszthelyiensis Gym­nasii destinatus exstitit, Octava Mensis Septem­bris 1808 praetitulato Domino Praeposito Csor­nensi et Ordini Praemonstratensium tradendum disponet, Macello tamen in fine fundi Conventu­alis erecto, ultraquoque in statu suo relicto. Contigua Conventui buic Ecclesia porro quoque Parocbialis remanebit, ita tamen, ut Cou­sum illius Pi'aemonstratenses libei'um, et imper­turbatum una cum Gymnasiali Juventute habeant, et in omne tempus donec ibi manserint, retineant; ad antevertendas tamen omnes collisiones praeti­tulatus Dominus Comes, qua Patrónus in alio latere Ecclesiae separatam, et suis sumptibus pro Parochiali usu adpromptari curabit Sacristiam, reparatione totius Ecclesiae Eundcm Illustrissumum Dominum Patronum, eiusque Successores manente Supellectiles autem Sacras, et vestes, aliaque id genus necessaria pro suis usibus Praemonstraten­ses, absque influxu Illustrissimi Domini Comitis, et Successorum eius proprio Marté procurabunt.

Next

/
Thumbnails
Contents