Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 80 — „Silere igitur nunc integrum mihi non est. Quod ergo anirao teneo : candide promam, ita tamen, ut absit a verbis meis nimia suspectaque laus, absit indigna assentatio." „Clerus iste firmus est in fide una, sancta, catholica, apostolica; inconcussus in adhaesione et fidelitate erga Sanctam Petri Sedem, Christi in terris Yicarium, — laetus annunciat magnalia Dei, legem, misericordiam, iram Domini, — et quod ore docet : moribus, vitá, commendare pro­optimo suo humano posse nititur, ne dum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur, — sancta sancte tractare studet; „pascit qui in ipso est gregem Dei, providens non coacte sed spontanee se­„cundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie . . . forma fieri volens gregis ex animo," I Petr. Y. 2. 3., — honoris Sacerdotii studiosus non patitur, ut quisquam sive erroris turpi­tudine sive vitae scandalö notam ipsi inurat; si tamen male vocatus quis id pertinaciter tentaret: ipsius etiam voto, ipsius suffragiis fit, ut talis e honoriűco, sacroque ejus coetu egeratur." „Talis cum sit: meö praesuleő parere dignus pláne est, qui per Te, Excellentissime Domine! beatissimo Patri nostro justa cum laude commendetur, — nunc autem Te ministrö speciális illius benedictionis Apostolicae — tum bodierna ejus studia tum omnes pastorales labores foecundaturae — particeps fiat, quam a pontificio aeternae Romae solio Ecclesiae Colocensis Praesuli, Clero et populo attulisti!" His auditis Excellentissimus Dominus Nuncius celebratissimá, Su& sacra facundiá ratas­gratasque Sibi esse Colocensium Praesulis Cleri et Populi omni Suae in metropoli bac commoratio­nis tempore intellectas pietatis, fidelitatis et dilectionis erga Sanctissimum Christi in terris Yicarium contestationes et laetum Se earum ad pontificii solii gradus interpretem futurum promittens, fausta­que omnia tum congregatis tum absentibus de Clero Coloceusi Yiris in salutem populi Dei precatus, benedictionem a Sanctissimo Patre allatam coetui huic solemnius impertivit. Tum e medio congregatorum recedens vix hos solos reliquit, mox communi votorum concentu postulatum fűit, ut pia Cleri et populi Colocensium erga Petri Sedem et Beatissimum Patrem sensa per Archiepiscopum hodie quoque enunciata devotissimis missilibus Sanctissimo Papae praesentarentur. Quae etiam mox ad chartam conjecta sequentis tenoris documentó ad aeternam Urbem nunciata sunt: „Beatissime Páter! Felicissimő sane auspiciö contigit, ut dum praesul clerusque Ar­chidioecesis Colocensis et Bacsiensis mutua de gravissimis regiminis animarum et pastoralis sollici­tudinis negotiis consilia collaturi in unum congregamur, dignissimum Sanctitatis Yestrae legatum Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Ludovicum Jacobini, in coetu nostro venerari nobis liceat. Abundantius enim lumen coeleste nobis adfuturum speramus, dum in exordio consul­tationis ncstrae speciális illius benedictionis apostolicae pignus ab ipso recipimus, quam e paternae­dilectionis penu nobis impertitam ipse paucos ante dies Sanctitatis Vestrae conspectu beatus anun­ciandam accepit. Sed vei ipsa tanti hospitis personam Yicarii Jesu Christi sustinentis in coetu nostro praesentia nos de gravitate et sanctitate rei, quam molimur, commonet." „Et quia ab auspicatissima die, qua Sanctitas Yestra Petri Cathedram capessivit, nunc pri­jna vice páter et filii, praesul et clerus Dioecesium Colocensis ac Bacsiensis, in unum colligimur : per-

Next

/
Thumbnails
Contents