Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
nostram petita promunt, curate elucubremus, et ad fideles nostros in fide robarandos adhibeamus f ut „perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus." *) Haec neglígere, tacendo insuperhabere eo minus licet, quo magis experimur, quod scientiae hae, per fautores suos etiam rudiorum captui accomodatae, populum ipsum penetrent, et male applicitis , perperam intellectis suis thesibus debiliores in fide pervertant , reddantque ceu parvulos fluctuantes , qni „circumferuntur omni vento doctrinae in nequitia kominum, in astutia ad circumventionem erroris." 2) Jam autem et hi nostri sunt; nostrum igitur est curare, ut ab iis „abigatur procul terrenaruin caligorationum etab illuininatae fidei oculo mundanae sapientiae fumus abscedat." 3) Quaeramus Dominu m inOperibusPatrum. — Admirabundi cernimus gloriosam viroruni illorum sacra profanaque scientia insignium aciem, qui doctis operibus, uullő non aerae christianae saceculö luci datis, non solum jucunda magnae suae in Deuin pietatis, integerrirnae in Ecclesiam fidelitatis et intemeratae virtutis nobis reliquerunt monainenta, sed et divinam illám doctrinam, quam de adorandis Salvatoris labiis, Apostolorunique ejus ore salutis cupida bausit Ecclesia, mira consensione et non interrnpta publicae professionis successione exhibentes, certissimi evaserunt divinae in Ecclesiae traditionis testes et praecones. Dainno igitur nostro, certissiinoque fidelium nostrorum detrimento fieret, si suppetias illas requirere negligeremus , queis pia et diligens operum a Patribus et Scriptoribus Ecclesiae relictorum perscrutatio nos füleit ad seripturas Hieronymea perspicacia interpretandas, dogmata fidei Augustineo ingenii acumine exponenda, morum doctrinam fiorida et efficaci Gregorii Magni lingua suadendam , vitia fulmineo Chrysostomí sermone configenda, dulces Deiparae Yirginis et Sanctorum Dei laudes mellito Bernardi ore celebrandas, causam christianae veritatis et rei catholicae eo successu tuendam, quo Justinum, Athenagoram, Clementem Alexandrinum, Tertullianum olim id fecisse, apologetica eoruin opera perhibent. Sed an bene et fructuose quaereremus Dominum per fidern, teneremüs inventum, praedicaremus aliis, si ad videndum sanctuin non sancti, ad purissimum perfectius cognoscendum maculata conscientia accederemus? Quum veritas incarnata dicat : „Tíemo novit patrem, nisi filius et cui voluerit filius revelare," quae spes adesset nobis miseris peccati jugo detentis, ut revelet nobis coelestis scientiae thesauros, quum teste Apostolo „divitias gloriae suae ostendat in vasa misericordiae, quae praeparavit in glóriám?" 5) An oculi peccati caligine offusi Deum purissimum sic conspicere, cognoscereque poterunt, uti id dátum est animabus puris, quibus Deus inhabitat ? Temerarium sane foret id praesumere. Qiiare, ne frustra quaeramus Deum oculis fidei, quaeramus eum simul,nec unquam quaerere desinamus desiderio animi, ut vivamus in eo, vivát ipse in nobis; nec patiamur nos ab ipso avelli; si peccati laquaeis infelices nos constringi contingeret, nil non acturi, ut poenitentiae expiatis „cor mundum" creet in nobis Dominus „et spiritum rectuminnovetin visceribus nostris.* 6) Hoc fine Fratres Filiique Charissimi! quaeramus Dominum in mediis sancti>) II. ad Tim. III. 17. — 2) Eph. IV. 14. — 3) S. Leo M. Serm. 7. de Nat. Dom. — 4) Matth.XI. 37. — 5) Rom. IX. 23. — 6) Ps. L. 12,