Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 69 — Magna autem Sacerdotum Dioecesanis officiis admovendorum. pínuria nos urget, ut ii, quf •cursum theologicum absolveruut et requisitam aetatem non habent, potius cum dispensatione ad Presbyteratum vei saltim Diaconatum promoti in cura animarum quantocyus applicentur. Qui facultates praestantiores animumque juridicas quoque scientias ediscendi habent, iis­dem privatá diligentiá etiam in cura animarum sedulo vacare possunt; qui vero animo ad id de­stituuntur, caeteroquiu absque optato successu ad universitatem initterentur. XXYI. Optatur, ut dum praescripta legis scliolaris anni 1868. in scliolis eatholicis plene effectui dare, quod utique nonnisi successive íieri potest, per organa Regiminis ciyilis indebite urgentur, Ordinariatus contra vio­lentam procedúrám ad arcendas damnosas exinde in rem scholarem catho­licam dimanantes sequelas defensam hujus suscipiat. Maximé optandum est, ut scholae eleinentares catholicae postulato novellaris legis confor­miter sensim coordinentur, et hocce magni momenti negotium omni meliore modo promoveatur. Hoc fine Curati, ceu scholarum Directores, junctim cum Sedibus scholaribus omnem operám im­pendere tenentur, ut tum sufficientes pro ratione scholae capaciuin prolium in singula parochia adsint scholae, nec scholarum frequentatio quidquain abs se desiderari patiatur. Quodsi factum fue­rit, non dubitamus, etiam civile gubernium a nimio rigore ad scholas nostras applicando abstinebit. Casum vero in eum, si non habita difflcilium saepe in singularibus Communitatibus ad­junctorum ratione impossibile quid postuletur, Curatorum erit, id Ordinariatui , congruos gressus fixuro, adaequate exponere. Nec absque successu id a se tentatuin iri eo fidentius sperat Ordina­riatus, quum sciat etiam remonstrationem suam contra monitum ministeriale plüribus scholis archi­dioecesanis anno 1871. dátum, publicae instructionis Ministerio in sensu etiam puncti 58-i proto­colli Conferentiarum anni 1871. substratam, nec invisam fuisse, nec effectu suo caruisse. XXVII. Postulatum fűit a nonnullis : a) ut quum Conferentiae Docentium non multum frequententur Docentesque thematum elucubrationem negli­gant, Conferentiae abrogentur et loco earum Consociationes Docentium coadunentur, atque ut spiritus catliolicus in Scholarum Magistris alatur Ili annue in unum cougregati congruis adhortationibus et colloquiis aedi­flcentur. b) Per alios id desideratum est, ut vice-archi-diaconales distri­ctas quoad scliolas aliter circumscribantur, Docentesque ad Conferentias annue servandas et thematum resolutionem stringantur. Alii porro id optant, ut c) Docentes post unum duntaxat probationis annum definitive nominentur, tunc fidei professionem publice in Ecclesia nuncupaturi; d) Subdocentium nomenclatio cesset ac e Schematismo deleatur; e) Docen-

Next

/
Thumbnails
Contents