Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 38 — Haec igitur ardenti zelo, magna prudentia ac charitate adhibeant S. Curiones, adjuvamen autem ab iis expetant, qui quoquö titulö in animos sectariorum horum influxum exercere valent. Signanter si in ipsoruni familiis casus nativitatis emerserit, sacer Curio ouineni pastoralem suum influxuin in neonatae prolis parentes tum immediate, tum etiam mediate per eorum notos, cognatos ac personas auctoritate apud ipsos pollentes exserat, quo ipsi meliora sapientes infantem suum pro Baptismo offerant. Si gressus hi optato successu caruerint, infausto miserorum errori ingemiscemus; medelam adferre non valebinms. In Nazarenorum mortis casibus ea agenda sunt, quae circa notorie impoenitentes agere jubet Ecclesia. Nativitatis porro obitusque apud ipsos casus sive a politica jurisdictione, sive secus fine inscriptionis insinuentur, separato cuipiam Protocollo memoriae causa, nullatenus vero consuetae Matricae parocbiali inferantur. Quodsi vero proles sic inscriptae tardius a parentibus meliora consilia secutis pro baptismo praesententur , talis baptismi casus matricae parocbiali ad locum tempori congruum inscribatur, idve in dicto protocollo praenotetur. Quantum denique ad fixas praestationes parocho faciendas adtinet, ad has Nazareni, quum ad nullám per statum civilem agnitam religionem transiverint, omnino obligarentur; quö funda­mentö magistratus civilis assistentiam hinc inde nec denegavit; talis igitur in occursuris casibus exquiratur. XXIV. Deliberandum foret dc eo, quomodo Ecclesiis eonsulatur, si Patro­natus abolerentur. Eepetimus, sufficere diei malitiam suam. Dum plus quam multis difficultatibus actu oc­cupamur aegre sufflcimus de futuris contingentibus sollicitari. Caeterum Congregati cuncti — in ob­Tersum variorum conaminum tum in sinu Ecclesiae tum extra illum hinc inde se manifestantium — optarunt optantque Patronatus sapientissimis Ecclesias canonibus institutos suisque finibus admo­dum. prof cuos porro quoque conservari, omnemque eo dirigi operám, ut jura obligaminaque patro­nalia sarta tectaque maneant; quare declarant his opposita conamina bono Ecclesiae neutiquam favere, ac quod patronatibus substitui intenditur , non solum emolumenta a patronis habita pes­sumdare, sed Ecclesiae aliis quoque nominibus nocivum fore, quod rerum adjuncta penitus noscen­ti facile patebit. XXY. Obligationes Patronorum quoad parochias ad [patronatum perti­nentes ordinari, parocbos ab injustis reparationum oneribus immiiiies praestari desideratur. Praesto sunt universales regulae officia patronorum provide determinantes , (vide etiam Circulares archiepiscopales dtto 24-ae apr. 1855. Nro. 690.) quibus faventiores hoc tempore

Next

/
Thumbnails
Contents