Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 18 — neophytae convictione et seria convertendi voluntate per professionera etiamsi privátim tantum elicitam testata certo constet,) etiam ante formalem conversionis perfectionem quibus quibus difficultatibus impeditam perfici possunt, dum e contra actus cum jurium parocbialium exercitio juncti v. g. benedictio matrimonii, sepultura ecclesiastica, etc. nonnisi post completum juxta leges patrias conversionis actum suscipi possunt. Suapte intelligitur, quod catholico se pro apostasia vei semel insinuanti, nec facti poenitenti sepultura ecclesiastica etiam ante consummatam secundá insinuatione defectionem vi generalium Ecclesiae legum neganda sit, acatholico vero se pro conversione vei semel insinuanti et in proposito persistenti, etiamsi actum conversionis ad amussim legis civilis non consummasset, sepultura ecclesiastica casum in illum tribuenda sit, si minister Confessionis per ipsum relinqui intentae eum more suö tumulare detrectaret. Sacramentö poenitentiae et altaris talibus in articulo mortis utique casum in omnem dispensari valente. III. Ad quaestionem : quid íacto opus, si converti cupiens quacunque demuni ratione y. gr. gravi iníirmitate impeditus coram proprio suo ininistro acatholico comparere et suam ad Catliolicos transeundi voluntatem binis per legem postulatis vicibus declarare uequiret. Archiepiscopus enunciavit : spiritui legis satisfactum iri, si converti volens (impossibilitate adeundi acatholicum ad quem pertinet Ministrum authenticö documentö probata) per procuratorem cum duobus testibus coram Ministro acatholico comparentem declaraverit religionis mutandae consilium, vi principii juris : quod quis per alium facit, ipse fecisse censendus est. — Caeterum. in casibus dubiis inviationem Ordinariatus ante ulteriorem actum parochialem praevie expetendam esse. IV. Lectó et ubrerius discussö §. 12-ö, legis LIII. 1868. qui definit, in quanam religione proles e matrimonio mixto progenitae educandae sint: duae opiniones circa modum matrimoniis talibus deinceps assistendi emerserunt. Spectatö sciliceteö, quod §. iste tani stricte determinet, in quanam religione proles educandae sint, ut omnes contractus, reversales et dispositiones contrarias ceu irritas et effectu juridicö carentes declaret, merito quaesituni est, an matrimoniis mixtis porro quoque ecclesiasticam benedictionem dare ? an vero nonnisi sic dictam passivam assistentiam praestare integrum sit ? In discussione eatenus fota a) nonnulli opinabantur, spectata odiosa indole assistentiae passivae, matrimonia mixta porro quoque ritu ecclesiasticö benedici posse, si nupturientes de catbo-