Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
- 16 ibidem existens religiosa communitas proprium coemeterium liabet,usus ratione sepulturae adusque vigéns, posthac etiam vigebit. Experientia autem docebit, an et quibus in locis praescribere adhibereque oporteat ritum in singulis casibus benedicendi in communi coemeterio fossam recipiendo defuncti Catholici corpori destinatam, quo nimirura satisfiat pristino voto Sanctae Matris Ecclasiae, quae, ut teneram suam sollicitudinem, filiorumque suorum etiam dignitatem evidentius ostenderet r corpora fidelium in Dornino defunctorum in loco ad hoc specialiter destinato, et precibus sacrato sepeliri voluit, donec verbo virtutis Dei ad vitám aeternam in glória resurrectura sunt. YI. Alia lex ad judicatumin causis divortialibus ac vincularibus mixtorum matrimoniorum refertur. Ecclesiae Catholicae de hac matéria doctrinam dogmatice definivit SS, Concilium Tridentinum Can. XII. Sess. XXIY. dicens. : „Si quis dixerit, causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos : anathema sit." Quae quidem definitio etiam causas matrimoniales mixtae religionis desponsorum respicit. Mirum proinde non est, dictamineetiam Articuli26. a. 1790. §. 17. causas matrimoniorum tam eorum, quae jam tempore, quo illa inita sunt, mixta erant, quam etiam eorum, quae alterutrius partis ad sacra Catholica transitu mixta effecta essent, cum utrobique de veri nominis Sacramento agatur, sedibus Catholicorum spiritualibus apud nos delatas fuisse. Per novellarem legem pro hujusmodi causis cognoscendisacdecidendis duplex fórum stabilitur, pro parte nimirum catholica spirituálé catholicum, pro parte vero acatholica fórum illud, ad quod causae matrimoniales acatholicorum pertinent, quod apud nos in Hungaria fórum civile est. Sententia itaque in foro spirituali catholico lata normám constituit pro solo catholico conjuge, sententia vero in foro civili pronunciata controversam causam dirimet tantum pro conjuge acatholico. Suapte intelligitur fórum spirituálé secundum principia Ecclesiae Catholicae, civile vero fórum secundum principia acatholicorum propositam causam cogniturum ac decisurum esse. Unde sequitur fieri facile posse, ut matrimonii vinculum sententia fori civilis dissolvatur, in foro autem catholico non dissolvatur r quandoquidem acatholici pluribus e causis matrimonii vinculum dissolvant, pro Catholicisautem stet illud Domini „quod Deus conjunxit, homo non separet." Yideant itaque catholici in mixtis connubiis viventes, aut posthac victuri, cuinam periculo matrimonium suum remque suam familiarem objiciant. Tíon jam ipsis opitulabitur impedimentum ligaminis, quod adusque mixta etiam matrimonia affecit, atque impedivit, quominus acatholicus conjux divortium sive totale sive partiale aliis e causis sollicitare potuerit, quam quae etiam catholicae parti divortii petendi jus tribuerunt. Yinculi matrimonialis securitas pro parte catholica non amplius firmis Ecelesiae Catholicaeprincipiis innititur; liberum enim est acatholicae parti divortium suis e principiis sollicitare. Sententia quidem, quae non in foro spirituali catholicorum lata est, catholicum conjugem non obligát. Hinc tamen parum aut nihil consolationis in ipsum redundabit, quandoquidem pars acatholica, soluto pro eadem per fórum suum vinculo e causis, ob quas illud pro parte catholica solvi nequit, libere ad alias nuptias convolabit, catholica parte vinculo ligata manente. Haec cum ita sint: DD. Curatorum erit, curae suae creditum fidelem populum de tenore praecitatae legis edocere, ne nimirum ullum Catholicorum lateat deteriorem redditam esse conditionem partis catholicae in matrimonio mixto viventis, quam illa stante §. 16. a. 1790. fuerit. Si unquam alias, nostris profecto diebus ad summás catholici populi indigentias pertinet 7