Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 12 — nentes, quas nosse, et circa quarum materiam incumbentes sibi obligationes probe tenere oportet Venerabilem Clerum Curatum. Lex una definit reciprocam inter legitiine receptas in Regno christianas confessiones relationem, lex altéra stabilit judicatum in controversis mixtorum matrimoniorum causis. Lex prior disponit de transitu ex una ad aliam confessionem, porro de mixtis matrimoniis, proliumque ex illis progenitarum religiosa educatione, item de doininicis ac festis diebus, denique de coemeteriis. Quae in eadem lege insuper occurrunt, in se clara sunt, nec uberiorem deposcunt explicationem. I. Lege novellari transitus ex una ad aliam confessionem licitus declaratur, dummodo, qui fidem mutare vult, decimum octavum aetatis annuni superavérit; quae aetas in omni ad aliam fidem transire cupiente requiritur, praeterquam in sexus sequioris nuptui jam traditis personis, quae etiam praeattacta aetate minores ad aliam confessionem transire possunt. Artic. 26. 1790. §. 13. transitum a Religione Catholica ad alterutram ex evangelicis confessionibus Catholicae Religionis principiis adversari enunciavit, atque ad impediendam transitus temeritatem Regiae Majestati jus tribuit, re adhuc integra, fini congrua média adhibendi. Artic. 3. 1844. transitum faciliorem reddidit, certis illum dumtaxat alligans conditionibus, quas a fide deficere volentes Catholici observare debebant. Dum e contrario Acatholici irrestricta pollebant libertate in amplectenda fide catholica, quin quaspiam a politica lege stabilitas solemnitates ante transitum vei in transitu observandas habuerint. Deinceps in sequelam novellaris legis acatholici ad fidem catholicam transire cupientes iisdem prorsus conditionibus respondere debebunt, sine quibus Catholicis fidem mutare cautum est. Niinirum juxta novellarem legem etiam acatholicus suam ad fidem catholicam transeundi intentionem coram duobus, per se assumendis testibus, Pastori suo insinuabit, et post quatuordecim dies, vei ad sumrnum ante effiuxum triginta dierum suam in hoc proposito perseverantiam coram duobus rursus abs se adhibendis testibus eidem Pastori deciarabit, atque ab illo super insinuatione semel ac iterum apud eum facta testiinoniales litteras requiret; qui si testimoniales litteras sive super insinuatione priina, sive super declaratione altéra dare nollet, testimoniales requisitas exarare ad testes in insinuatione prima ac altéra praesentes pertinebit. Transire volens ambas litteras testimoniales Parocho exhibebit, qui illis habitis eumdem in sinum Ecclesiae Catholicae recipere poterit, Pastori autem transitum consummatum esse significabit. Suapte intelligitur, quod in grémium Ecclesiae cooptandum in fidei et morum dogmatibus rite instructum esse oporteat. Hae ipsae mutationes sive modificationes Artic. 3. a. 1844. afficiunt etiam Catholicum posthac a fide deficere volentem, qui defectionem intra quatuordecim dies consummare poterit, eadem concernentem Pastorem manente obligatione consummatam Catholici a fide defectionem Parocho Catholico notificandi. Lex novellaris conformiter Artic. 3. 1844. Parochum ad exaranda de deficiente catholico requisita testimonia non obligát; disponit enim, ut Sacerdote testimonia dare nolente, talia etiam a testibus in prima et altéra insinuatione praesentibus exarari queant. Consultum itaque est conscientiae, qua Parochus prohibetur, quomiuus defectioni a fide quocuoque demum modo cooperari videatur. Dum autem huius politicae legis de transitu ex una ad aliam confessionem recens latae