Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 103 — ípsorum conatus coelesti gratia suffulcire dignetur. Meminerint vero ad prudentiam hoc etiain pertinere, ne nimium exigatur. Perfectus rerum status nunquam exstitit, nec unquam certe existet, ram proclivitas hominum ad malum nunquam penitus eradicabitur. Quare sanctus ministrorum Ecclesiae Christi zelus ad corrigenda mala, tollendos defectus , operandam hominum perfectionem directus amplum semper pie studeudi, adnitendi, laborandi campum habebit! Quod tandem ad nundinas diebus Domini celebrandas attinet, ne haein vicinia Ecclesiae cum tumultu cultum divinum turbante serventur, vi legis supra citatae prohiberi potest; ut autem die­bus Domini penitüs prohibeantur, a potestate civili vix unquam impetrabimus. Caeterum et antiquissimis temporibus nundinas diebus festis celebratas fuisse, ipsum diei Dominicae nomen hungaricum ostendit. Praeterea quotidie experimur in locis gratiosis, nec nou in •encaeniis absque cultus divini et devotionis dispendio merces venum exponi, atque sic spiritualibus simul ac temporalibus populi indigentiis unö quasi ictu satisfieri. Imo nundinae hae allectationis instar servire possunt, ut homines in praediis aut dissitis ab ordinariorum emporioruin loco pagis degentes, fine acquirendarum rerum in quotidiana sua fami­liaeque suae vita necessariarum, ad visitandas nundinas tales adcurrant, simulque charismatum so­lemnis cultus divini participes fiant. Sed missis his , certo ambigi nequit, quod Ven. Clerus sufficientem non raro in tristi sua circa statum moralem cumprimis publicum experientia causam habeat, super gravibus pastoralis suae operationis impedimentis, frustratoque saepe piorum laborum fructu ingemiscendi. Ast tantillao consolationis instar in justa nostra confusione serviat hoc, quod superbiae foret perfectiorem laborum successum postulara illő, quem Apostoli Domini totque per seriem saeculorum sancti eorum succes­sores habuerunt. Nostrum est nil non agere, quo scandala, mala exempla, publicae sacrorum perturbationes, adhibitis quibusvis quae praesto suut mediis et imploratö si necesse esset etiam Magistratus Civilis juvamine tollantur. Si vero fecimus omnia, quae facere potuimus et debuiinus : humili corde rem Deo commen­dabimus, Cujus est piis nostris laboribus vei heic jam laetum successum, vei certo olim meritam tribuere remunerationem. XXXV. Ante viginti incirca aimos plures sacerdotum Archi -Dioecesanorum in piám Sodalitatem Aureae Coronae coalnerunt. Quo locö nunc piissima liacc res stet ? interrogat Districtus unus. Ees piae societatis ab Aurea Corona dictae in eo consistit, ut sacerdotes, qui huic nomen dederaut, singulis mensibus praefixá die Hostiam divinam offerant juxta mentem Summi Pontificis in honorem Immaculatae Conceptionis Yirginis Mariae, quo gratiae et misericordiae Matris intercessio fervidis precibus exoretur ad succurrendum praesentibus Ecclesiae indigentiis et operandam pecca­torum conversionem. Pie defunctus Ssmus Páter Pius Papa IX-us ad preces Episcoporum rescriptö die 11-a Septembris 1853. edito societatem hancratihabuit, seque ejusdein patronum declarans, vigoro Apostolicarum ddto 23-ae Octobris 1853. litterarum cuivis Sacerdoti, societati huic aggregato, pie-

Next

/
Thumbnails
Contents