Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 255 — lantiam ad illos profligandos excitare censuerimus. Cum enim inimicus homo non cesset superseminare zizania in medio tritici, tum Nos, qui divina disponente Providentia dominicoagro excolendo praesumus, atque uti servi fideles et prudentes super Domini familiam constituti sumus x), ab iis partibus explendis desistere non debemus, quae ab Apostolico Nostro munere separari non possunt. Nunc vero a singulari vestra pietate et prudentia exposcimus, ut in hoc congressu ea potissimum inter Vos consilia provide sapienterque inire studeatis, quae in amplissimi istius Imperii regionibus ad majorem Dei glóriám promovendam, ac sempiternam hominum salutem procurandam conducere existimaveritis. Etsi enim vehementer in Domino laetemur, cum noscamus multos existere tum ecclesiasticos tum laicos homines, qui christianae fidei et caritatis spiritu egregie animati bonum Christi diffundunt odorem, tamen non mediocri afficimur dolore, cum haud ignoremus, in aliquibus locis nonnullos ex Clero suae dignitatis et officii oblitos minimé ambulare pro ea vocatione, qua vocati sunt, et christianum populum sanctissimis divinae nostrae religionis praeceptionibus parum instructum gravibusque obnoxium periculis a pietatis operibus et Sacramentorum frequentia infeliciter abstinere, atque a morum honestate, christianaeque vitae disciplina deflectere, et ad interitum ruere. Persuasissimum Nobis est, Vos pro spectata vestra episcopali sollicitudine omnes curas cogitationesque esse collaturos, ut commemorata damna omnino eliminentur. Et quoniam optime scitis, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, quantam ad ecclesiastici Ordinis disciplinam instaurandam, populorum móres corrigendos, eorumque damna avertenda vim habeant Provincialia Concilia a canonicis sanctionibus sapientissime praescripta, et a sanctis Antistitibus maximo semper Ecclesiae bono frequentata, iccirco vei maximé optamus, ut Provinciales Synodos ad sacrorum canonum normám rite coucelebretis, quo communibus cujusque ecclesiasticae istius Imperii Provinciáé malis opportuna ac salutaria adhibeatis remedia. Cum autem multa et gravia in hisce Provincialibus Synodis a Vobis sint agenda, Nostris in votis est, ut pro vestra sapientia in isto Vindobonensi conventu concordissimis animis ea inter Vos suscipiatis consilia, quibus unanimes esse possitis tum circa potiores praesertim res, quae in Provincialibus Synodis ') S. Ambros. de fide ad Gratian. Imperat. lib. 5. in prolog.