Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 252 — ctantibus, dum ad unius veritatis expugnationem conspirentVide­tis profecto, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, qua vigilantia Vobis sit excubandum, ne tam dirae contagia pestis vestras oves misere inficiant ac perdant. Itaque ne desinatis populos Vobis traditos ab liisce perniciosissimis erroribus sedulo defendere, eosque catholicae veritatis doctrina magis in dies accurate imbuere, et illos docere, quod sicut unus est Deus Páter, unus Christus Ejus, unus Spiritus Sanctus, ita una est divinitus revelata veritas, una divina fides, huma­nae salutis initium, omnisque justificationis fundamentum, qua justus vivit, et sine qua impossibile est piacere Deo, et ad filiorum ejus con­sortium pervenire 2); et una est vera, sancta, catholica, Apostolica Romana Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini voce fun­data 3); extra quam nec vera fides, nec aeterna invenitur salus, cum habere non possit Deum Patrem, qui Ecclesiam non habét ma­trem, et falso confidat, se esse in Ecclesia, qui Petri Catliedram dese­rat, super quam fundata est Ecclesia 4). Nullum vero május potest esse delictum, et nulla macula deformior, quam adversus Christum stetisse, quam Ecclesiam divino Ejus sanguine partam, et acquisitam dissipasse, quam evangelicae dilectionis oblitum contra unanimem et concordem Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse 8). Cum autem ratio divini cultus ex liisce duobus constet, piis dogmatibus, et actionibus bonis, neque doctrina sine operibus bonis accepta sit Deo, neque opera recipiat Deus a religiosis dogmatibus sejuncta, neque in solo opere virtutum, aut in sola observantia man­datorum, sed etiam in tramite fidei angusta et ardua sit via quae ducit ad vitám 6), tum ne intermittatis fideles vestros populos continenter monere, et excitare, ut non solum in catholicae religionis professione magis in dies stabiles et immoti persistant, verum etiam per bona opera certam suam vocationem, et electionem facere satagant. Dum autem in vestri gregis salutem procurandam incumbitis, ne omittatis in omni bonitate, patientia et doctrina miseros errantes ad unicum Christi ovile, atque ad catholicam unitatem revocare illis praesertim Augustini verbis : venite, fratres, si vultis, ut inseramini in vite: dolor est, cum vos videamus praecisos ita jacere; numerate sacerdotes vei ') Tertull. de praescript. cap. 41. — s) Ad Rom. cap. 1. ad Hebr. cap. 11. Trid. Sess. 6. «ap. 8. — ') S. Cyprian. Epist. 43. — *) S. Cyprian. de unitat. Eccl. — 4) S. Cyprian. Epist. 72. 6) S. Cyrill. Hierosol. Cat. IV. Illuminand. n. 2. S. Leo Serm. 5. de Nativ. Dom.

Next

/
Thumbnails
Contents