Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 242 — vicina sunt, vei in Hungaria et Transsylvania, ubi tantus habetur incolarum acatholicorum numerus. Praeterea in Italia multa, quae in Germania taedium jamjam pariunt, utpote innumeris vicibus repetita, nova adhuc sunt et majorem seducendi vim exserunt. X. Quando ecclesiasticus vir a judice saeculari in jus vocetur propter crimen seu delictum ad religionem pertinens, quod poenalibus Imperii legibus animadvertitur, Majestas Sua difficultatem non facit, ut a tribunali civili primae instantiae, antequam ad sententiam ferendam procedat, Episcopo acta exhibeantur et ipse reum audiat, omniaque peragat, quae ad causam juxta canones cognoscendam requiruntur. Postquam Episcopus in foro suo sententiam tulerit, eamdem communicabit judici saeculari; qui subinde de legis civilis violatione legis civilis ad normám judicabit. XI. Ceterum articuli XIV. de clericorum causis dispositiones eos respiciunt, qui a judiciis ordinariis condemnati fuerint; exceptiones occurrant necesse est, ubi de crimine agatur, in quod ad tempus. extraordinarius procedendi modus, quem „Standrecht" (judicium instantaneum) vocant, statutus est. Insuper Majestas Sua exspectat, fore ut Episcopi ad custodiendum virum ecclesiasticum, qui a judice civili de delicto vei transgressione condemnatus fuerit, domum ecclesiasticam seligant, quae Gubernio liaud displiceat. In quantum ad ecclesiasticam aliquam domum 'custodiendi remitti possint, qui eriminis rei judicati fuerint, pendebit a casus natura et gratia Imperatoris. XII. In provincia, quae sub limitum militarium nomine venit, peculiaris pláne res administrandi modus statutus est; quippe unus idemque et militum praefectus et judex et magistratus civilis. Igitur judices ordinarii, ad quos clericorum causae civiles per ordinationem d. d. 7. Augusti 1852 remissae fuerant, militiam simul regunt. Quum autem in pluribus limitum militarium partibus acatholici frequentissimi kabitent, non contingere non potest, ut hi magistratus aliquando viri ab Ecclesia catholica alieni sint. Quapropter Majestas Sua clero catholico ab ordinariis districtuum singulorum judicibus exemto Zagrabiae, ubi rerum civilium et militarium per Croatiam et Slavoniam gubernátor residet, fórum speciale delegatum constituit. Pari modo in ceteris quoque limitum militarium partibus providebitur. XIII. Quum Majestas Sua desideret, ut disciplinae ecclesiasticae vigor conservetur, paratum semper se exliibuit et exhibebit, ad executioni mandandas sententias ab Episcopis in clericos eis subditos