Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 235 — sanorum ornamenta et vestes pontificales, quae omnia veluti mensae episcopali propria erunt habenda et ideo ad Successores Antistites transibunt. Hoc idem observabitur quoad libros, ubi usu receptum est. Articulus XXII. In omnibus Metropolitanis seu archiepiscopalibus suffraganeisque ecclesiis Sanctitas Sua primam dignitatem conferet, nisi patronatus laicalis privati sit, quo casu secunda substituetur. Ad caeteras dignitates et praebendas canonicales Majestas Sua nominare perget, exceptis permanentibus iis, quae liberae collationis episcopalis sunt, vei juri patronatus legitime adquisito subjacent. In praedictarum ecclesiarum canonicos non assumentur, nisi sacerdotes, qui et dotes habeant a canonibus generaliter praescriptas et in cura animarum aut in negotiis ecclesiasticis seu in disciplinis sacris tradendis cum laude versati fuerint. Sublata insuper erit natalium nobilium sive nobilitatis titulorum necessitas, salvis tamen conditionibus, quas in fundatione adjectas esse constet. Laudabilis vero consuetudo, canonicatus publico indicto concursu conferendi, ubi viget, diligenter conservabitur. Articulus XXIII. In ecclesiis metropolitanis et episcopalibus, ubi desint, tum canonicus poenitentiarius tum theologalis, in collegiatis vero theologalis canonicus juxta modum a sacro Tridentino Concilio praescriptum (sess. Y. c. 1. et sess. XXIV. c. 8. de reform.), ut primum fieri potuerit, constituentur, Episcopis praefatas praebendas secundum ejusdem Concilii sanctiones et Pontificia respective decreta conferentibus. Articulus XXIV. Parochiis omnibus providebitur publico indicto concursu et servatis Concilii Tridentini praescriptionibus. Pro parochiis ecclesiastici patronatus praesentabunt patroni unum ex tribus, quos Episcopus enuntiata superius forma proposuerit. Articulus XXV. Sanctitas Sua, ut singularis benevolentiae testimonium Apostolicae Francisci Josephi Imperatoris et Regis Majestati praebeat, Eidem atque catholicis Ejus in Imperio Successoribus indultum concedit, nominandi ad omnes canonicatus et parochias, quae juri patronatus ex fundo religionis seu studiorum derivanti subsunt, ita tamen, ut 30*