Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 233 — ecclesiasticorum pro criminibus seu delictis, quae poenalibus Imperii legibus animadvertuntur, ad judicem laicum deferantur; cui tamen incumbet, Episcopum ea de re absque mora certiorem reddere. Prae­terea in reo deprehendendo et detinendo ii adhibebuntur modi, quos reverentia status clericalis exigit. Quodsi in ecclesiasticum virum mortis vei carceris ultra quinquennium duraturi sententia feratur, Episcopo nunquam non acta judiciaria communicabuntur, et condem­natum audiendi facultas fiet. in quantum necessarium sit, ut de poena ecclesiastica eidem infligenda cognoscere possit. Hoc idem Antistite petente praestabitur, si minor poena decreta fuerit. Clerici carceris poenam semper in locis a saecularibus separatis luent. Quodsi autem ex delicto vei transgressione condemnati fuerint, in monasterio vei alia ecclesiastica domo recludentur. In hujus articuli dispositione minimé comprehenduntur causae majores, de quibus Sacrum Concilium Tridentinum sess. XXIV. c. 5. de reform, decrevit. Iis pertractandis Sanctissimus Páter et Majestas Sua Caesarea, si opus fuerit, providebunt. Articulus XV. Ut honoretur domus Dei qui est Rex Regum et Dominus Domi­nantium, sacrorum templorum immunitás servabitur, in quantum id publica securitas et ea, quae justitia exigit, fieri sinant. Articulus XVI. Augustissimus Imperátor non patietur, ut Ecclesia catholica ejusque fides, liturgia, institutiones sive verbis, sive factis, sive scri­ptis contemnantur aut Ecclesiarum Antistites vei Ministri in exer­cendo munere suo pro custodienda praesertim fidei ac morum doctrina et disciplina Ecclesiae impediantur. Insuper efficax, si opus fuerit, auxilium praestabit, ut sententiae ab Episcopis in Clericos officiorum oblitos latae executioni demandentur. Desiderans praeterea, ut debitus juxta divina mandata sacris Ministris honor servetur, non sinet quid­quam fieri, quod dedecus eisdem afferre, aut eos in contemptum addu­cere possit, immo vero mandabit, ut omnes Imperii Sui Magistratus et ipsis Archiepiscopis seu Episcopis et Clero quacunque occasione reve­rentiam atque honorem eorum dignitati debitum exliibeant. Articulus XVII. Seminaria episcopalia conservabuntur, et ubi dotatio eorum haud plene sufficiat fini, cui ad mentem sacri Concilii Tridentini inservire 30

Next

/
Thumbnails
Contents