Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 223 — ritu ecclesiastico haud sepeliantur, qui in peccato gravi impoe­nitentes decedunt x), qui per annum non coníitentur 2), qui in articulo mortis moribundorum Sacramentis provideri pertina­citer reluctantur 3), qui seipsos voluntarie occidunt, nisi fortas­sis aliquo tempore superstites poenitentia tacti fuerint 4); qui autem in duello vei e vulnere in duello accepto oecumbunt, etiamsi haud incerta poenitentiae signa dederint, atque a pec­eatis et eensuris absolutionem obtinuerint, ecclesiastica sepul­tura careant, sublata Episcopis et Ordinariis locorum super hac poena interpretandi ac dispensandi facultate 5); qui deni­que quacunque ratione vita privatus reperitur, huic ecclesia­stica sepultura deneganda non est, quia haud praesumendum est tam grave delictum, nisi manifeste constet, quod quis semet mente sana ac sponte sua occiderit 6). Ceterum praevigentes circa sepulturam ordines per Curatos ad amussim observentur et relate ad sepulturae eccle­siasticae denegationem, si fieri potest, Ordinarii judicium prae­vie requiratur. Caput V. De caiitu et nrasica* Ad promovendam pietatem et dignius recolenda Reli­gionis mysteria antiquissima jam aetate invaluit usus sub cultu divino cantum adhibendi. Pia haec consuetudo commu­nem devotionem efficaciter alit, mentem pio sensu replet, in corde devotos affectus excitat, dogmata Ecclesiae memoriae fidelium imprimit, et cultus divini majestatem auget. Quapro­pter agant Pastores animarum, ut scholastica imprimis et ') C. 16. caus. 13. qu. 2. — 2) C. 12. de Poenit. et remiss. (5, 38). — 3) C. 16. et 21. caus. 13. qu. 2. — 4) C. 12. caus. 23. qu. 5. — 5) Conc. Trid. Sess. XXV. Cap. 19. de Ref. - Benedict. XIV. Const. „Detestabilem" 10. Novemb. 1752. §. 9. - 6) Cap. 11. de Sepult.

Next

/
Thumbnails
Contents