Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 210 — mis commemoranda est ea, quae a S. Ladislao Rege nuncu­pata, in Hungaria fine eo coaluit, ut aerarium Pontificium praesenti cumprimis rerum temporumque iniquitate nimis attenuatum symbolis sublevaret, religiosis item catholicorum signanter Hungarorum Turciae oras incolentium indigentiis succurreret, nec non egentiores patriae nostrae Ecclesias institutaque catholica pecuniariis succollaret subsidiis. Prae­ter hanc aliae quoque apud nos vigent Consociationes, utpote: duae sub patrocinio Immaculatae Yirginis, quarum una Missiones Africae centralis, altéra vero Orientis catholicos sublevat; porro Leopoldina in memóriám defunctae ejusdem nominis Imperatricis Brasiliae, natae Archi-Ducis Austriae ad provehendam in America septemtrionali rem catholicam coa­dunata; Consociatio item pro succollandis ad S. Sepulchrum Hierosolymitanum Missionibus; nec non de S. pueritia Jesu, quae conversionem Imperii chinensis, imprimis autem prolium per ethnicos parentes expositarum ab omnimodo interitu redemtionem pro scopo habét; demum S. Bonifacii ad succol­landos catholicos in protestanticis Germaniae ditionibus dis­persos. Attentionem meretur etiam illa, quae nomine „Conso­ciationis Altaris" ad sanctissimi Eucharistiae Sacramenti ado­rationem et ad decorem domus Dei promovendum coaluit. Huc denique referenda est Unió S. Stephani Proto-Regis in Hungaria eo fine coalescens, ut idonei libri catholico spiritu redacti sociis obtingant, levique pretio venui prostent; Unió item Sodalium, quae nexu et disciplina coetuum cessante sub manuductione zelosi Sacerdotis multis malis socialibus aevo nostro vitám religiosam misere depopulantibus mederi valebit. Praerecensitas autem Consociationes ac Uniones Syno­dus haec in Domino congregata Clero et populo majorem in modum commendat.

Next

/
Thumbnails
Contents