Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 208 — cipit attamen haec Synodus, ne quis in hac Provincia sive insolita adusque pietatis exercitia, sive sodalitates vei confra­ternitates sine expressa Ordinariorum licentia introducere audeat. Cavendum enim est, ne praetextu pietatis aut indigna superstitio exerceatur, aut móres eo corrumpantur, quo corrigi debuissent. Cum vero Sanctissima Virgo optime colatur earum virtutum exercitio, quae in ipsa resplenduerunt : Curatores animarum eo maximé opem suam conferant, ut populus fidelis has virtutes praecipue imitari studeat, apprime edoctus, vanam esse religionem, quae virtutibus vacua est. Post Matris Dei cultum promovenda est Angelorum pia veneratio; assuescant pueri scholares semet in suis indigentiis ad Angelum custodem convertere. Castissimum Sponsum B. M. Virginis, Sanctos Apostolos, omnesque Dei Sanctos, cum­primis quos communitates sibi in patronos elegerant, invocent et pie venerentur fideles. Praecipue Apostoliéi Proto-Regis ac Statoris regni nostri S. Stephani, cujus laus per omnem cele­bratur Ecclesiam, nec unquam in catholica Hungara gente deficiet, promovendus est cultus, ut suo apud Deum potenti interventu Ecclesiae Jesu Christi, cujus his in terris propaga­tor fuit, nunc gloriosus propugnator sit in coelis, ut nimirum ipso intercedente, per quem Deus unam veram salvificam Ecclesiam et Religionem genti huic communicaverat, auferat Dominus ab omnium cordibus scissionis, erroris, praejudicii et incredulitatis velamen, cunctique ad unitatis centrum, ad salutis metam in maternum Ecclesiae grémium confluant. Ceterum Synodus haec omnia illa in memóriám revocat, quae a Patribus Tridentinis Sessione XXV. de cultu et invocatione Sanctorum tam salubriter constituta sunt.

Next

/
Thumbnails
Contents