Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 202 — fructuosa reddant. Prima parvulorum Confessio praecipuam curam exigit, ut pueri assuescant diligere hoc Sacramentum, e quo debite frequentato per vitae cursum plurimas lucrari poterunt gratias. Assuefacienda est scholastica juventus, ut Sacramentum Poenitentiae diligat et aestimet, sicque per annum frequentius recipiat. Indigitandae in privatis et publicis institutionibus occasiones, quae ad suscipiendum Sacramentum Poenitentiae suapte excitant: dies anniversaria primae communionis, electionis status, initi foederis matrimonialis, obtentum notabile beneficium, instans longius iter, aversum vei imminens vitae periculum, majora Ecclesiae festa totidem sunt occasiones ad piam christianorum fidem Sacramentis nutriendam opportunae. Caput X. I)e fiequentioii usu Sacrameiiti £ucliaiistiae. Alendae fidelium pietati insigniter inservit frequentior quoque Sacramenti Eucharistiae sumtio. Ipse Salvator nos tenerrime ad se vocat : „Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos 1). Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo" 2). Apostoli et primi Ecclesiae fideles perseverantes erant in fractione panis, nec poterat eis quidquam gravius accidere, quam carere hoc spirituali cibo, quem quotidie desiderabant sumere. Imo nec persecutionum furor impedire potuit, quominus primi fideles coelestis hujus cibi amore ducti in subterraneis convenerint locis. ibique licet inter discrimina vitae semet Jesu Christi corpore et sanguine communiverint. Haec in frequentando divino epulo pietas laetissimos fidei ac ») Matth. 11, 28. — 2). Joann. (5, 57.