Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 194 — cunctis suis fidelibus debitam erga potestates etiam sublimi­ores subjectionem non propter iram sed propter conscientiam commendare et urgere non cessat. His, in ipsa rei natura fundatis, nóvum pondus inde accrescit, quod Gymnasia patriae nostrae plurima e bonis Ecclesiae provisa, spectata origine ad sanctam hujus proprie­tatem pertineant; cum vero fundationes juxta mentem funda­toris tractari oporteat : suapte patet, Episcopis intuitu Gym­nasiorum sensu etiam Articuli VII. Conventionis inter S. Sedem Apostolicam et Suam Majestatem SSmam initae omnia illa jura, quae tum ad ipsam docendi rationem, methodum item et studiorum systema fini Ecclesiae convenienter ordi­nandum, tum eadem ex ratione ad Magistrorum institutionem aut destitutionem, aut demum ad librorum scholasticorum delectum adtinent, competere. Imprimis igitur curabunt Episcopi, ad quos vi juris et muneris sui scholarum directio cumprimis pertinere digno­scitur, ut omnis juventutis catholicae institutio in Gymnasiis et Scholis, quas medias vocant, doctrinae Religionis catholicae sit omni ex parte conformis, adeoque nihil doceatur, quod directe aut indirecte sanctae fidei, bonis moribus et recto ordini adversetur. „His enim Scholis praeformantur, qui altari aliquando inservient, res civiles administrabunt, magisteria tenebunt, causas in judiciis agent, artem medicam exercebunt, omnes demum quibus uberior in animos aliorum agendi facultas erit et copia : unde communis Ecclesiae et reipubli­cae causa est, eximia cura cavere, ne litterarum humaniorum disciplinae venena immisceantur 1)". Hoc fine Episcopi suos habeant penes singula Gymnasia Commissarios, e presbyteris virtutis et scientiarum laude rerumque gerendarum experi­entia clarissimis delectos, qui praelectiones interdum adibunt, ') Conc. Prov. Vienn. de anno 1859. pag. 164.

Next

/
Thumbnails
Contents