Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
TITULUS VI DE PROVEHENDIS POPULI MORIBUS. Caput I. De quibusdam praesentis temporis malis. Ecclesia catholica, temporalis non secus ac aeternae hominum felicitatis custos, condolet omnibus malis, quibus genus humánum premitur, et materna sollicitudine suggerit média, quae ad illa lenienda et tollenda deserviunt. Gravissima scilicet imminent filiis Adae mala, quoties Religionis beneficium non satis adhibent; neque prosperitás publica vei privata salva potest subsistere, nisi omnis agendi vivendique ratio placitis Religionis concordet. Idcirco quamvis grato in Deum animo agnoscamus bona, quae Spiritus Sanctus de praesenti quoque operatur in plurimorum sollicitudini nostrae creditorum fidelium cordibus, et glorificemus Deum largitorem omnium munerum propter fidem sui populi, qui avitam Religionem intrepide profitetur, Deum pie colit, Ecclesiae fideliter adhaeret, Summo Pontifici intemerata pietate addictus est, Pastores suos colit, verbum Dei libenter audit, Sacra et Sacramenta devote frequentat, Beatissimam Virginem ceterosque Sanctos cum Christo regnantes assidue veneratur, pias confraternitates cum solatio amplectitur, jejunii discipli-