Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 167 — Caput XVI. De servitoribus Ecclesiae. Secundum veterem Ecclesiae disciplinam omne servitorum Ecclesiae genus, quamquam ordine et charactere haberetur Clero longe inferius, quamdam tamen a saeculari discretam ecclesiasticae disciplinae speciem, non solum habitu externo, sed etiam vitae morumque ratione praeseferebat. Quamobrem Synodus veteribus institutis revehendis intenta de iis quoque providere cupit, quae ad servitorum Ecclesiae honestatem et integritatem, augendumque cultus divini decorem conducant. Scholarum quarumvis, Gymnasiis inferiorum Magistros seu Ludirectores, tum quod subsidiariam Catechetis in institutione religiosa juventutis scholasticae operám navandam habeant, tum quod, uti passim obtinet, Ecclesiae Cantorum munere fungantur, denique quod in administratione quorumdam Sacramentorum et functionibus pastoralibus peragendis ministris Ecclesiae subserviant, in censum servitorum Ecclesiae vocat Synodus, atque decernit : ut officio huic seu definitive seu provisorie admovendi, antequam in munus suum introducantur, professionem fidei Tridentinae eliciant, atque debitam suis ecclesiasticis superioribus spondeant obedientiam. Haec ipsa valere jubet Synodus de institutorum privatorum utriusque sexus moderatoribus et moderatricibus, omnesque et singulos ad religiose observandas et effectui dandas quasvis circa doctrinam et exercitia Religionis per Episcopos editas vei edendas praescriptiones normales obligát. Choriregentes, Musicos et Cantores non christianos vei non catholicos ab arte sua in servitio Ecclesiae exercenda arcét Synodus; ast hujusmodi etiam catholicos ea in Deum