Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 165 — discant, in Sacris vero constituti eandem diligenter colant. Absit, ut aliquis e Clero sive in Sacerdotum sive in laicorum praesentia contra suorum superiorum ordinationes amara verba proferat, aut talia ab aliis prolata quacunque demum ratione adprobet. Eo magis cavendum, ne quis suo agendi modo fidelibus in partes scindendis occasionem praebeat ita, ut audiatur : „Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae" *). Quin e contrario quivis Ecclesiasticus obedi­entiae et reverentiae in Ordinatione promissae conformiter Praesulis sui dispositioni ex animo acquiescat, officio, gradu et loco sibi assignato contentus vivát, cunctaque sibi imposita onera ex animo supportet, non ad oculum serviendo, quasi hominibus piacere studens, sed ut servus Christi faciens voluntatem Dei. Caput XIV. De Beneficiis. Prima christianorum aetate pia fidelium oblata succur­rebant Altaris ministris, quibus postea stabili ratione provi­sum fűit. Aequum enim videbatur, ut qui Altari inservit, de Altari vivát. Fixi hujusmodi reditus certis officiis ecclesiasticis in perpetuum conjuncti beneficium ecclesiasticum efficiunt, quod Clerico per investituram canonicam ita confertur, ut illo nisi in delicti poenam ac mediante sententia in forma juris lata privari possit. Si attamen officium animarum curam concernit, Beneficiatus, huic exequendo impar, potest imo debet adigi, ut e beneficii reditibus, in quantum suppetunt, parochiae Administratorem sustentet. Redituum beneficii percipiendorum jus propter officium spirituálé iIli adnexum tribuitur. Quoniam vero laici nec ') I. Cor. 1, 12.

Next

/
Thumbnails
Contents