Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 153 — tias. Est hic liber precum antiquitate, partium nexu, Psalmo­rum selectu, eorum ad annum ecclesiasticum relatione omnium longe praecellentissimus. Libri hujus vinculo coelum et terra amieo foedere jungitur, beati spiritus et sanctorum animae devote coluntur, patiens Ecclesia solatium ac suíFragia accipit, ministri vero militantis Ecclesiae sancto quodam foedere ad mutuum adjutorium et Dei laudem conspirant. Hujus orationis subsidio pro omnibus muneris pastoralis fun­ctionibus Deus copiosas gratias tribuit, et fidelitas in harum precum persolutione adhibita, ceteris quoque sacerdotalis vitae actionibus quamdam fidelitatem et efficaciam indit, humanis conaminibus rorem benedictionis affundente Deo. Quapropter Synodus haec in memóriám revocat cunctis pro­motis ad sacros Ordines, quod Concilium generale Basileense sanxerat : „Quoscunque beneficiatos vei in sacris constitutos, cum ad horas canonicas recitandas teneantur, admonet haec sancta Synodus, ut sive soli, sive associati, diurnum noctur­jiumque officium reverenter, verbisque distinctis peragant." Quod quidem non monet duntaxat Synodus, sed in virtute sanctae et salutaris obedientiae sacrorum Canonum sanctio­nibus innixa praecipit quoque et mandat, sub peccati mortalis reatu obstrictos declarans omnes in majoribus Ordinibus constitutos, maximé beneficiatos, qui et ordinis et beneficii ratione, duplici proin titulo obstricti sunt ad horarum cano­nicarum persolutionem, qua neglecta beneficiati jure excidunt proventus beneficiales pro rata temporis suos faciendi; quod­ipsum perinde sanxit Synodus Lateranensis V. : „Quilibet liabens beneficium cum cura vei sine cura, si intra sex ab obtento beneficio menses divinum officium, cessante omni legitimo impedimento, non dixerit : beneficii fructus non faciat suos pro rata omissionis et temporis, sed illos tanquam injuste acceptos vei in fabricas beneficii vei in panperum elee­mosynas erogare teneatur. Si vero ultra dictum tempus in 20

Next

/
Thumbnails
Contents