Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 8 — gnita ac approbata observarunt. Non morabimur autem decreta Synodi liujus provinciális subinde Sanctitati Vestrae pro Apostolica revisione et approbatione filiali cum observantia substernere. Quod reliquum est alacriter occasionem lianc arripimus: ad pro­fitendam Patrum Decessorumque nostrorum intemeratam fidem, qua Cathedrae Petri inter quaevis rerum discrimina semper íirmissime adhaeserant; ad significandam filialem venerationem, qua Sanctitatem Yestram ceu christiani Orbis Patrem prosequimur; ad contestandum ingenuae subjectionis sanctissimum officium, quo Sanctitati Vestrae ceu Apostolorum Principis Successori et Jesu Christi in terris Vicario ad pedes provolvimur, Deum omnis consolationis auctorem enixius deprecantes, ut inter diuturnas aerumnas et afflictiones Ecclesiae lae­tiora tribuat tempóra, quibus Sanctitas Yestra de felici in conversione et sanctificatione animarum successu atque de Ecclesiae liaereditate ac independentia in tuto collocata gaudere possit. Quodipsum ex animo aventes, nos una cum Clero et fideli populo curae nostrae cre­ditis Sanctitati Vestrae enixe commendamus ac in reverentissimo pedum osculo emorimur, Coloczae die 5-a Septembris 1863. Sanctitatis Vestrae liumillimi et obsequentissimi filii Josephus m. p. Archi-Episcopus et Metropolita Colo­censis ac Bacsiensis. Franciscus m. p. Episcopus Magno-Varadinensis L. E. Ludovicus m. p. Episcopus Transsylvaniae. Alexander m. p. Episcopus Csanadiensis. Joaiuies m. p. Episcopus Tinniniensis. IV. Litterae Emineutissinii Cardinalis Caterini S. Congregationis Con­cilii Praefectí. Perillustris ac Reverendissime Domine uti Fráter. — Litteras Amplitudinis Tuae die 5. labentis Septembris, quibus brevi Provincia­lem Synodum liabere Te statuisse nuncias, S. huic Ordini Tridentino

Next

/
Thumbnails
Contents