Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 114 — augendam criminum copiam, sed provocant ad quaerendam veniam, in salutis cura non segniores, sed infusa superna consolatione alacriores effieiunt. Quapropter necesse est, ut in sacris sermonibus Indulgentiarum natura earumque in morum perfeetionem influxus sedulo proponatur, íideles ad Indulgentiarum usum exeitentur, simul attamen praecaveatur omnis quoad fieri potest circa Indulgentias erronea opinio, aut in earundem usu aberratio. Festa quibus junctae sunt Indulgentiae debito tempore annuncientur fidelibus, precum formuláé et deyotionum praxes reddantur notae, quibus per S. Sedem Apostolicam Indulgentiarum thesaurus adnexus est. Caput IX. De Purgatorio. Doctrinam Ecclesiae de Purgatorio Synodus liaec Provinciális verbis Concilii Tridentini x) profitetur, iisdemque praecepta debitae observantiae causa in memóriám revocat, quorum tenor est sequens : Quum Catholica Ecclesia Spiritu Sancto edocta ex sacris literis et antiqua Patrum traditione in sacris Conciliis et novissime in hac oecumenica Synodo docuerit, Purgatórium esse 2), animasque ibi detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili Altaris Sacrificio iuvari: praecipit sancta Synodus Episcopis, ut sanam de Purgatorio doctrinam a sanctis Patribus et sacris Conciliis traditam 3) a Christi fidelibus eredi, teneri, doceri et ubique praedicari diligenter studeant. Apud rudem vero plebem difficiliores ac subtiliores quaestiones, quae ad aedificationem non faciunt 4), et ex J) Sess. XXV. Decret. de Purgatorio. a) Sess. VI. can. 30. Sess. XXII. de Sacrif. miss. c. 2. et can. 3. — 3) Greg. Diai. IV. 39. (c. 4. D. XXV.) lib. de poen. qui dic. Augustini c. 18. (c. 5. ib.) Conc. Florentin circa fin. — *) 1. Tim. 1, 4.