Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 112 — inveniatur, qui adminus paschali tempore sacramentalem Confessionem cum omni qua par est devotione non persolveret : eo magis dolet reperiri nonnullos, qui salutem animae suae tam parum curant, ut per annum nec semel quidem reconciliationis Sacramentum suscipiant. Poenis solum et censuris contra hoc genus hominum procedere inten­tioni Sanctae Matris Ecclesiae minimé convenit. Ante omnia coelestis animarum Pastor pro iis exorari debet, nam et hi creaturae Dei sunt et pretioso Christi sanguine empti, Christus eos quaerit, et a nobis quaeri ac amari vult. Com­passio magna erga tales homines habenda est, quia miseriam suam nesciunt, animae suae pretium non attendunt, valorem gratiae sanctificantis non aestimant, jacturam aeternae felici­tatis non reputant, et damnationis pericula non formidant, sicque haud sciunt quid faciant. Quanto vero magis Confes­sarii perspiciunt et sciunt quidnam hi homines negligant: tanto majori charitate eosdem paterne foveant. Quidam horum hominum jam in tenera aetate jacturam suae fidei passi sunt, alios excoecavit passió, quosdam ignorantia, aliquando Sacerdotum incuria fota, occupat. Proinde removenda sunt impedimenta, quae eosdem a sacra Confessione detinent : discordiae sufferendae, incredulitas subvertenda, restitutionis et reconciliationis negotium adjuvandum, et agendum prout speciales occasiones exigunt. Maximé vero consulitur eorum saluti per hoc : si Confessarius Patrem se exhibeat ad omnia eorum vulnera quamvis gravia sananda paratum. Gene­ratim Confessarius nil ex parte sua relinquat intentatüm, quo talium conversio adjuvetur. Quicunque enim converterit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte et operiet multitudinem peccatorum 1). Reliquum est, ut Confessarios paterne provocemus et ') Jac. 5, 20.

Next

/
Thumbnails
Contents