Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

2. sancientis : ut „provincialia Concilia, siculji omissa sunt, pro mode­randis moribus, corrigendis excessibus, controversiis componendis, aliisque ex sacris canonibus, permissis renoventur" diétámén secuti, firma spe tenemur, quod Deus immortalis, a quo bona cuncta proce­dunt, hujusmodi provinciális Synodi adminiculo opportunissimam rationem per Spiritum suum Sanctum nobis suggeret, qua invalescenti morum corruptelae obviare, mala item ex irreligionis et impietatis contagione latius jamque ad ipsa ruricolarum mappalia serpente redundantia depellere atqne priscam disciplinam apud Clerum et pojjulum reveliere valeamus. Quare implorato prius autboris et consummatoris fidei Jesu Chri­sti clementissimo auxilio et Matris ejus Yirginis Mariae potentissimo praesidio auctoritate Nostra Metropolitana utentes, ad majorem Dei omnipotentis glóriám, in honorem item Beatae Mariae Yirginis sine labe conceptae Omniumque Sanctorum, nec non in ecclesiarum uni­versae Provinciáé nostrae utilitatem, Synodum provincialem convo­candam statuimus. qtiam in Ecclesia Nostra Metropolitana Colocensi labente anno celebrandam harum tenore litterarum indicimus illamque in diem octavum mensis Septembris, quo gloriosae Yirginis Mariae Natalem recolemus, solemniter aperiendam decernimus et convocamus. Sanctionum igitur Canonicarum de Conciliis provincialibus edita­rum tenoribus ad amussim insistentes imprimis Reverendissimos Fra­tres Episcopos Comprovinciales Nostros Magno-Yaradinensem 1. r., Transsylvaniensem et Csanadiensem, Reverendissimum item Tinnini­ensem in part. infid. Episcopum Provinciáé liujus perinde Suffraganeum una Auxiliarem Nostrmn. ut ad Concilium a Nobis indictum praestituto tempore compareant provocamus et requirimus. Provocamus porro Venerabilia Capitula, Nostrum scilicet Metropolitanum Colocense, Catliedralia item Magnó- Varadinen se 1. r., Transsylvaniense et Csana­diense, ut e primo quidem tres, e reliquis vero singulis Capitulis duo suffragiis absolute majoribus eligendi Procuratores ad Synodum hanc compareant. Provocamus demum perinde ad comj)arendum Yenera­biles Abbates ac Praepositos reales, Religio sorúm item Ordinum Pro­vinciales, in quorum Monasteriis domibusque beneficia curata Provin­ciáé nostrae incorporata existunt. His autem praememoratis Venerabi­libus Capitulis, Abbatibus item et Praepositis realibus, necnon Ordinum Religiosorum Provincialibus haec Nostra indictio per Reve­rendissimos Fratres Episcopos Comprovinciales Nostros eatenus bisce

Next

/
Thumbnails
Contents