Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1949
Index
— 39 — 1949. XIII. Nr. 7185. Instructio de ministro missae. Sacra Congregatio de disciplina sacramentorum die 1. Oct. anni labentis publicavit In&tructionem de apostolicis indullis I. oratorii domestici cum suis extensionibus; II. altaris portatilis; III. iitandi Missam sine ministro et IV. asservandae Ssmae Eucharistiae in privatis sacellis (AAS XXXXI pag. 493—511.) Instructionem hanc Ssmus D. N. Pius Papa XII. die 6. Sept. anni curr. approbare, et Apostolica auctoritate munire dignatus est .. . atque mandavit, ut Instructio haec in A. A. S. commentario officiali ederetur, ab omnibus sacerdotibus et fidelibus latini rítus sedulo et religiose servanda. Instructionis III. partém de usu obligatorio ministri in celebratione Missae sacrificii in sequentibus per extensum publico: 1. „. . . . Ob huius, tam augusti Mysterii dignitatem, volumus atque urgemus — quod ceteroquin semper praecepit Mater Ecclesia — ut nullus sacerdos ad alta re accedat, nisi adsit minister, qui ei inserviat eique respondeat, ad normám canonis DCCCXIII." Re enim vera canone 813 C. I. C. prohibetur sacerdos Missam litare sine ministro, qui eidem inserviat et respondeat. Minister designat fidelium conventum iuxta illud Divi Thomae (Sum. Theol. p. III q. 83 a. 5 ad 12) „(minister) gerit personam totius populi catholici": id quoque evincitur ab antiquissimo Ecclesiae more iuxta quem presbyter sacra Mysteria gerebat cum assistentia diaconorum et aliorum ministrorum et omnis populus respondebat. Missa celebrata a solo presbytero cum unico ministrante est posterioris temporis. Id patet etiam ab universali et concordi doctrina liturgistarum et moralistarum. Ceterum nonnullae Missae partes (orationes, „confiteor", „orate fratres" cum responsione „suscipiat" ac versiculi non pauci etc.) numero plurali exprimuntur ad ostendendam praesentiam alicuius ministri sacerdoti assistentis. Praeterea maximé convenit, ut sacerdos in celebratione habeat cooperationem seu suffragium unius deservientis, qui ipsum adiuvet ad quosdam ritus explendos et casu repentinae corporis offensionis ei succurrat ac quid sit agendum provideat. Consuetudo celebrandi Missam sine ministro, immo nemine praesente, ortum duxisse videtur in monasteriis. 2. Lex utendi ministro in Missa perpaucas tantummodo patitur exceptiones, quae ab A. A. rei liturgicae et morális peritis uno consilio reducuntur ad sequentes casus: a) si viaticum ministrari debeat infirmo et minister desit; b) si urgeat praeceptum audiendi Missam, ut populus eidem satisfacere possit; c) tempore pestilentiae, quando haud facile invenitur qui tale ministerium expleat et secus sacerdos debeat per notabile tempus se abstinere a celebrando; d) si minister e loco abscedat tempore celebrationis, etiam citra consecrationem et offertorium: quo casu reverentia sancto Sacrificio debita prosecutionem exigit etiam illo absente. Extra hos casus, pro quibus habetur unanimis auctorum consensus, huic legi derogatur dumtaxat per apostolicum indultum, praesertim in locis missionum. 3. Est tamen prae oculis habendum : inter carentiam ministri et usum alicuius minus idonei inservientis, alteram hypothesim praeferri debere, dummodo minister huiusmodi saltem capax sit explendi praecipuas caeremonias, uti porrigere ampullas, missale transferre, tintinnabulum agitare. 4. Exceptis necessitatis casibus in n. 2. enumeratis, vi citatí can. 813 requiritur praesentia ministri in Missae celebratione: rubrica missalis praefert, quantum íieri possit, clericum laico, qui est adhibendus, si clericus desit, qui et ipse debet esse masculini sexus : omnes A. A. unanimiter docent esse sub mortali prohibitum mulieribus, etiamsi moniales sint, ministrare ad altare. Sapienter igitur Ecclesia prioribus temporibus statuerat esse adhibendum qua ministrum in Missa privata clericum prima tonsura insignatum (S. R. C, Coll. auth. decr., decr. 113. ad VI); et solum temporum decursu, clericis pro tali servitio rarefactis, ex necessitate concessit ut laici adhiberentur praesertim pueri (ibi, decr. 3647, ad VII): qui usus hodie latissime patet. Ad pueros quod attineí, hi debent sedulo institui, ut idonei liánt administri huic pernobili | muneri explendo. 5. Casu necessitatis, deficiente viro, clerico aut laico, rel. canon 813 mulierem admittit ad servitium s. Missae, sub conditione tamen ut „ex longinquo respondeat, nec ullo pacto ad altare accedat". Id etiam valebat iure Decretalium, ubi legitur „prohibendum quoque est, ut