Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1949
Index
— 27 — 1949. X. Nr. 4353. Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae XII. indictio universalis iubilaei anni sarjcti 1950. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHRISTIF1DELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Iubilaeum maximum, quod per proximi anni decursum hac in Alma Urbe celebrabitur, eo potissimum spectat ut christianos omnes non modo ad admissorum expiationem revocet emendationemque vitae, sed etiam ad virtutem sanctitudinemque assequendam, secundum illud: „Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester" (Lev. 10, 7; cfr. 1 Petr. 1, 16). Ex quo quidem facile cernitur quae quantaque sit antiquissimi huius instituti utilitas. Si enim homines hanc Ecclesiae vocem exaudierint, si a terrenis fluxisque rebus ad aeterna se converterint perpetuoque mansura, tum procul dubio optatissima illa habebitur renovatio animorum, ex qua non tantum privati, sed publici etiam móres christianis praeceptis christianoque afflatu conformabuntur. Siquidem cum recta vivendi ratio singulorum mentes permovet ac sincere efficienterque dirigit, tum necessario consequitur, ut nova quaedam vis atque impulsio universam attingat ac pervadat humanae consortionis compagem, quae ad meliorem felicioremque rerum ordinem revocetur. Atqui, si umquam alias, hodie potjssimum necesse est Evangelii veritate virtuteque reformare omnia. Hominum nisus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur rationibus, tantae huic rei impares tamen sunt; augusta solummodo religio, quae superno auxilio divinaque gratia innititur, tam grandem potest suscipere causam eamdemque, actuose contendentibus omnibus, ad salutiferum exitum adducere. Quamobrem vehementer optamus ut, ubique terrarum sacrorum Antistites una cum clero cuiusque suo, commissum sibi gregem ea diligenter edoceant, quae ad proximum Iubilaeum maximum pertineant; eosdemque adhortentur ad illud aptiore, quo poterunt, modo participandum, sive Romám venire queant, sive domi permaneant; impensiores nempe preces ad Deum fundant; sanctae paenitentiae caritatisque opera multiplicent; ac cetera pro viribus agant, quae Nos, utpote peculiaria proposita per Annum Sacrum assequenda, iam occasione data enuntiavimus. ltaque, iam nunc uberes salutaresque fruc tus mente praecipientes, quos supplici a Divino Redemptore poscimus prece, Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, universale maximumque Iubilaeum hac in Alma Urbe a Natali Domini N. Iesu Christi, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono inchoandum, et ad Natalem Domini Nostri anno millesimo nongentesimo quinquagesimo finiendum — idque ad normám canonís CMXXIII — auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, ad ipsius Dei glóriám, ad animorum salutem et Catholicae Ecclesiae incrementum, indicimus per has litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus. Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus utriusque sexus christifidelibus. qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, vei eodem die vei diversis diebus, quovís ordine servato, Basilicas S. Ioannis ad Lateranum, Vaticanam S. Petri, S. Pauli ad viam Ostiensem ac Liberianam in Exquiliis semel pie inviserint, atque ter preces Páter Aue Glória, semel praeterea Páter Aue Glória, ad mentem Nostram, et formulám Credo in unaquaque Basilica recitaverint, plenissimam totius paenae, quam pro peccatís Iuere debent, indulgentiam ac veniam miserdicorditer in Domino concedimus atque impertimus. Quae autem supra servanda ediximus ut plenissima Iubilaei venia lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima causa in Urbe vei in ipso itinere prohibiti aut morte interim praerepti, praefinitum visitationum numerum nondum compleverint neve inchoaverint quidem, ita temperamus, ut iidem, a culpis rite absoluti ac sacra Synaxi refecti, indulgentiae remissionisque jubiláris participes perinde sint, ac si quattuor, quas memoravimus Basilicas reapse inviserint Decernimus praeterea iubilarem hanc indulgentiam a christifidelibus, cum sibi, tum vita functis, toties lucri fieri posse, quoties imperata opera rite perficiantur. Quaenam vero, dilecti filii, sit in universum mens Romanorum Pontificum profecto non ignoratis; at quaenam sit, ad proximum Annum Sacrum quod attinet. peculiaris mens Nostra cupimus apertius clariusque vobis patefacere. Per admovendas ad Deum supplicationes id imprimis imploretur, ut omnes precando paenitendoque sua quisque admissa expient, atque ad christianam morum emendationem \ ad christianamque virtutem ita contendant, ut hoc Iubilaeum maximum feliciter maturet universalem omnium ad Christum reditum. Idque praeterea est a Deo supplici petendum prece ut fidelitas, Divino Redemptori ab eoque conditae societati debita, inconcussa mente actuosaque voluntate ab omnibus retineatur, ut sanctissima Ecclesiae iura adversus hostium