Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1948

Index

s 1 — LITTERAE CIRCULARES AD VENERABILEM CLERUM ARCHIDIOECESIS . COLOCENSIS ET BACSIENSIS ANNO 1948. DATAE I. Nr. 100. Vota aeppi in capite novi anni. Sollemne est Nobis, venerabiles fratres ac dilecti fideles, anni nascentis initio eventus praeteritos majoris momenfi paucís resumere atque eas nermas fusius exponere, quae vestram agendi rationem anni labentis deciirsu dirigers debent. Quae quidem consuetudo etiam in capite anni huius ansam praebet Nobis, ut vos paterno cordís affectu adhortemur in meliore vitae pro­posito permanere, imo ad maiorem perfectionis gradum ascendere. Notum sane vobis est, coetum epporum Hungáriáé, avitae populi nostri erga B. Virginem devotionis bene memorem, festő B. V. in coelos Assuptae a. 1947 litteris circularibus annum sacrum indixisse honoribus Magnae Dominae dicandum, ut regnicolas ad veram cordis com­punctionem, ad emendationem vitae, atque ad reformandos móres depravatos perduceret. Quam quidem exhortationem antistitum a populo fideli per totum regnum cum gaudio susceptam esse, diversi ccngressus in honorem &-Mariae Virgi­nis instituti luce clarius demonstrant. Ita anni praeterlapsi decursu in civitatibus Budapest, Szombathely, Győr, Eger, Máriapócs ingens fidelium multitudo coadunata est sub vexillis imagine B. M. Virginis- ornatis, fidem intrepidam attestans et simul rogans Magnam Dominam, ut gentem nostram in avita fide confirmet a morum corruptela liberet, atque ad feliciorem reipub­licae statum perducere dignetur. Mense Octobri et Nos viros peregrinantes ex archidicecesi nostra duximus ad celebre fanum B. M. Virginis Mariagyüdsnse, sub custo­dia fratrum S. Francisci positum, ubi saltem 1200 viros ex omni genere fidelium convenisse, cum gaudio statuere poluimus. Viri isti sub vexil­lis turmaítim procedentes in via, quae ducit ad fanum, conspectum sane magnificum praebebant. Isti omnes vere poenitentes ac devoti sacra Synaxi reficiebantur atque eo cum firmo propo­sito ad limina paterna remearunt, ut in vita do­mestica S. Familiae vestigia sectando Deo piacere conarentur. Item adolescentes et adolescentulas in fanum Máriakönnye prope civitatem Baja silum magnó numero convenerunt, et ex imis praecordiis laudes B. Virgini concinentes, sess tutelae ac protectioni Magnae Dominae co*i­mendarunt. Ante festum vero Nalivitatis Domini pastores animarum in suis ecclesiis sub nomine ac tutela B. Virginis in favorem egentium col­lectionem instituebant cum optimo sane successu, atque e larga pecuniae, esculentorum, farris triticei et ligni focalis copia, quam fideles contu­lerunt ad inopiam sublevandam, familiis paupe­ribus et egenis copiosam eleemosynam distri­buere potuerunt. Festiva vero peregrinatio generális pro tota archidioecesi instiluetur diebus 12—13 Junii a. c. ad civitatem Baja, ut ibidem hisce turbulentis temporibus Magnam Dominam ceu Patronam gentis ncstrae veneremur, erga ipsam Ejusque Filium íidelitatem inconcussam atteslemur, atque maternum Eius praesidium imploremus pro no­bis, pro singulis familiis, imo pro toto Regno Mariano, quod in summo discrimine constitutum cmnes cum lacrimis experimur. Paterne hortamur vos, sacrorum curiones, ut fideles curae vestrae concreditos apte praepare­tis ad istum congressum obeundum, qui aptus utique videtur, ut cunctis fidelibus ibidem con­fluentibus quam uberrimos fructus spirituales conferat atque virtutem ad crucem ferendam a Deo pro ipsis impetret. Hac occasione inculcamus etiam id, ut pas­tores animarum repraesentantíbus communita­tum catholicarum singularem curam impendant. •Valde attendere debent, ut repraesentantes in suo officio bene instructi sensum vere ecclesias­ticum prae se ferant, et sacerdotes in omnibus agendis prompté adjuvent. Est enim possibile, ut Ecclesia omni ope externa destituta, suam divinam missionem tunc solummodo recte adim­plere possit, si viri ferventes ac intrepidi ipsam in rebus angustis constitutam consilio ac opere fideliter adjuvabunt. Quum autem uniones catho­licae pro juventute institutae anno elapso magna ex parte violento modo suppressae sint, in com­munitate catholica (egyházközségi szervezet) unica fere occasio praebetur, ut juventus utri­usque sexus debite excolatur, a nocivo perver­sarum idearum influxu praeservetur, atque ad suam vocationem, id est ad familias christianai cons'tituendas, rite praeparetur. Aptum ig'itui

Next

/
Thumbnails
Contents