Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1942

Index

— 27 — Nr. 5559. Preces pub­licaeindicun­lur pro im­petrando bono Archi­praesule. dit sc a divino Salvatore ira fuisse attractum, ut locum orationis vix posset relinquere. Ignem amoris erga Deum et proximos juxta exemplum b. m. Pii Papae X., erga quem singulari pietate ferebalur, in corde usque ad ultimum halilum fovens ad caelestem beatiludi­nem capessendam migravit, ut divini amoris particeps pro nobis in valle hac lacrimarum peregrinantibus apud Divinum Salvatorem intercederef. Ut denafo archiepiscopo succurramus, divinamque misericordiam, in quantum indiget, pro anima eius imploremus, disponimus, quae sequuntur: Die 30. post obitum, i. e. die 20. Junii a. c. in Metropolitana Ecclesia necnon in qualibet Archidioecesis ecclesia parochiali, item Religio­sorum Missa de Requiem cum Libera, omni qua par est sollemnitate celebretur, ad quam populus fidelis et magistratus apto modo con­vocentur. Praeterea ad eandem intentionem, quilibet sacerdos huius Archidioecesis juxta staluta dioecesana sex sacra offerre meminerit. Ave anima candida, quae Divinum Sal­vatorem tam ardenter dilexisti. Intercede pro nobis apud Ipsum, ut hora exitus nostri mitis atque festivus Jesu Christi vultus nobis quoque appareat. Quo moestius Matrem Nostram, Metró­politanam quippe Ecclesiam Colocensem et Bacsiensem per optimi Archipraesulis nostri, Julii e Comilibus Zichy, decessum in lugubrem viduitatis statum coniectam esse cernimus, eo ardentius nobis Deus omnis consolationis enixis exorandus est precibus, ut viduatae Ecclesiae Nostrae Metropolitanae omnipotenti suo auxilio adesse eamque Pastore secundum cor suum quantocyus consolari dignetur. Quapropter praesentibus ordino, ut Domi­nica 4. post Pentecosten seu die 21. Junii a. c. in Metropolitana Ecclesia et in cunctis huiüs Archidioecesis ecclesiis parochialibus nec non Religiosorum, pro impetrando bono Pastore Missa Sollemnis cum collecta „De Spiritu Sancto" celebretur. De qua quidem publica supplicatione populus fidelis aptis gravibus verbis ex ambone praevie edocendus erit. Porro omnes in hac Archidioecesi sacerdotes, tam saeculares quam regulares abhinc in qualibet Missa, sive sollemni sive privata, et­quidem cum de re gravi agatur, etiam festis duplicibus 1. et 2. classis non exceptis, coliec­Nr. 3612. Administre lor Apostc licus const lüilur pro lerritorio Bácskaens tam sumant e Missa „Pro eligendo Pontifice" praescripta, mutatis mutandis, ad iilud usque tempus, quo nominationem novi Archiepiscopi factam esse innotuerit. Ad nolitiam Venerabilis et Honorabilis Cleri archidioecesani populique fidelis hisce perferimus, Nos a Sanctissimo Domino Pio Papa XII. in administratione apostolica territorii Bácskaensi administratorem apostolicum no­minatum esse. Decretum huc concernens per extensum communicamus, ut sequitur: Nr. 7551/42. Budapest, die 25. Maii 1942. Excellentissimo ac Reverendissimo D D. Victori Horváth episcopo tit. Vicario Capitu­lari, Coloczae. Excellentissime Domine, Eminentissimus ac Reverendissimus Do­minus Aloysius Maglione a Secretis Status Suae Sanctitatis mihi munus commisit cum Excellentia Tua communicandi quod Beatissi­mus Páter in locum lacrymati defuncti Archi­episcopi Colocensis Julii e Comitibus Zichy in Administratione Apostolica territorii Bácska­ensis, nominare dignatus est Excellenliam Tuam Reverendissimam Administratorem Apostolicum Bácskáé ad nutum Sanctae Sedis; quod Tibi significare mihi pergratum est. Eo quo par est obsequio permanere gaudeo Excellentiae Tuae Reverendissimae addictissimus in Cho f Angelus Rótta m. p. Archieppus Thebarum, Nuntius Apostolicus. Notum hisce facimus omnibus, ad quos Nr. 361« attinet, Nos pro Archidioecesi Colocensi nec­non pro Administratura Apostolica Bácskaensi, Rssmum ac Cl. Dnum Drem Franciscum Kujáni, M. E. canonicum, cancellarium aeppalem vica­rium nostrum generalem constiluisse, eidem­que omnes necessarias et utiles facultates con­tulisse, quibus in suo munere obeundo opus habebit. Coloczae, die 28. Maii 1942. Vicarius Generáli constitu ilur. Victor Horváth episcopus, vicarius capitularis, administrator apostolicus. ÁRPÁD R.-T. KÖNYVNYOMDÁJA, KALOCSA. Felelős: Lukács Márton cégv.-alig'.

Next

/
Thumbnails
Contents