Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1938

Index

— 29 — 1938. É \l I FŐEGYHÁZMEGYEI HIUATALOS KÖZLEMÉNYEK. 10. szám. Nr. 5817. Varialiones in rubricis Breviarii et Missalis Romani íaciendae. Edita nuperrime a Sacra Paenitentiaria Apostolica nova Collectionc prccum et piorum operum, quae a Sancta Sede indulgentiis ditata sunt, ut ampliores istae largitiones suis quibus­vis íocis adnotarentur, abrogatis veteribus con­cessionibus, Sacra Rituum Congregatio, vigore facultatum sibi a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa XI. tributarum, sequentes variationes in rubricis Breviarii et Missalis Romani fa­ciendas esse decrevit: /—in Breviario Romano. 1. In initio, post verba: Ordinarium Di­vini Officii iuxta Ritum Romanum persoivendi, ponatur haec rubrica: Clericis in sacris consíitutis, qui integrum divinum Officium, quamvis in partes distribu­tum, coram Ssmo Sacramento, sive publicae adorationi exposito sive in tabernaculo adser­vato, devote recitaveriní, concediíur: Indulgentia plenaria, si praeterea sacramentalein confes­sionem instituerint, ad eucharisticum Convivium accesserint et ad mentem Summi Pontificis oraverint. Pius Pp. XI. 25. Octobris 1930. Iis vero, qui divinum Officium coram Ssmo Sacramento, ut supra, ex parte tantum recita­verint, conceditur: Indulgentia quingentorum dierum pro unaquaque hora canonica. Pius Pp. XI. 18. Maii 1955. Iisdem autem clericis, qui divinum Offi­cium in alias preces commutatum rite obtinue­rint, si preces eiusmodi coram Ssmo Sacra­mento, ut supra, devote recitaveriní, conceditur: Indulgentia plenaria, additis sacramentali con­fessione, sacra Communione et oratione ad mentem Summi Pontificis. Pius Pp. XI 7. Novembris 1932. 2. In eodem Ordinario, rubrica praemissa Orationi Aperi Domine, mutetur in aliam: Antequam inchoétur Officium, laudabiliter dicitur, sub singulari semper numero, sequens Oratio; pro qua Summus Pontifex Pius Pp. XI. sub die 17. Novembris 1953. lndulgentiam trium annorum concessit. 3. Item in eodem Ordinario rubrica Ora­tioni Sacrosanctae praeposita, mutetur in aliam: Cum expletum fuerit Officium, laudabiliter dicitur sequens Oratio; pro qua Summus Ponti­fex Pius Pp. XI., sub die 1. Decembris 1933. in­dulgentiam trium annorum concessit. Praeterea Clericis in sacris constitutis et Sacerdotibus eam devote post Officium recitantibus Summus Pontifex Leo X. defectus et culpas in eo per­solvendo ex humana fragilitate contractas, in­dulsit. Dicitur autem flexis semper genibus in privata etiam recitatione, praeter quatn ab iis, qui ob certam infirmiíatem vei gravioris impe­dimenti causam nequeant genuflectere. II—in Missa/i Romano. Rubricae de indulgentiis appositis ad Ora­tiones pro opportunitate dicendas ante Missae celebrationem reformentur ut sequitur: 1. Ante antiphonam Ne reminiscaris : Quilibet Sacerdos, ex concessione Pii Pp. XI., sub die 3. Octobris 1936. lucrari potest: lndulgentiam quinque annorum, si ante Missae celebrationem, recitet Psalmos 83, 84, 85, 115 et 129 cum adnexa antiphona, versiculis et Ore­mus ut infra; plenariatn, si per integrum men­sem praedictas preces quotidie recitaverit, addi­tis confessione sacramentali et oratione ad Summi Pontificis mentem. 2. Post inscriptionem Oratio S. Ambrosii Episcopi et ante verba Die Dominica inseratur rubrica: Indulgentia trium annorum pro qualibet ex sequentibus orationibus S. Ambrosii si in die assignata recitetur. Pius Pp. XI., 3. Octo­bris 1936. 3. Ante aliam orationem S. Ambrosii Ad mensam reformetur rubrica : Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI., 3. Octobris 1936. 4. Ante Orationem S. Thomae Omnipo­tens sempiterne Deus sic reformetur rubrica: Indulgentia trium annorum : plenaria, dum­modo quotidiana orationis recitatio in integrum mensem producta fuerit et praeterea sacramen­talis confessio, alicuius ecclesiae vei publici oratorii visitatio et ad mentem Summi Ponti­ficis preces additae fuerint Pius Pp. XI., 10 Decembris 1936. 5. Ante Orationem ad B. Mariam V. j O. Mater pietatis ita mutetur rubrica : Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI., 5. Octobris 1956. 6. Ante orationem ad S. Joseph O feiicem virum mutetur rubrica, ut infra : Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI. 3. Octobris 1936. 7. Ante orationem ad omnes Angelos et Sanctos Angeli, Archangeli sic mutetur rubrica: Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI., 3. Octobris 1936. 8. Ante orationem ad Sanctum, O Sancte, in cuius honorem Missa celebratur, mutetur rub­rica: Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI., 3. Octobris 1936. 9. Ad declarationem iníentionis ante Mis-

Next

/
Thumbnails
Contents