Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1936
— 11 — 1936. É V I FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KOZLEMENYEK. 4. szám. Nr. 1290. Pro obulis Suae Sanclitati oblatis grales referuntur. Litteras, quibus pro stipe Petriana Suae Sanclitati nuper oblata grates referuntur, per cxtensum hisce communico: Exc. mo ac Rev. mo Domino D. no Julio Zichy Archiepiscopo Colocensi Coloczae. Ex Aed. Vaticanis, dic 4 április 1936. Exc. me ac Rev. me Domine, Quam in Apostolorum Principis honorem stipem (Pengő 4000) inter pios istius Archidioecesis fideles corrogatam obtulisti, Augustus Pontifex paterna admodum accepit benevoientia. In hoc enim Sanctitas Sua egregium studium agnovir, quo lu eí grex tuus amantissimus, necessitatibus Apostolicae Sedis, nunc magnopere auctis, consulere contenditis. Itaque de hoc Sibi carifatis officio praestito grates plurimas agit Beatissimus Paier et in caelestium donorum auspicium — quae vobis amplissima praecatur — itemque in paternae Suae voluntatis pignus, Benedictionem Apostolicam tibi gregique íuo universo peramanter impertitur. Haec tibi renuntians sensus existimationis meae erga te profiteor meque confirmo Excellentiae Tuae addictissimum E. Card. Pacelli. Nr. 1327. Indulgentiae ad Sacri Aerispulsum Fer. VI. lucrandae. Ut ineffabilis caritatis D. N. Iesu Christi, pro redemptione humani generis in Cruce morientis, jugis inter fideles memória perseveraret et fructus, jam inde ab anno 1740. Summus Pontifex Benedictus XIV. s. r., per Apostolicas Litteras in forma brevi die 13. mensis decembris datas, partialem centum dierum indulgentiam iis largitus est, qui singulis sextis feriis, hora tertia post meridiem ad sacri aeris pulsum hunc in effectum ab eo imperatum, quinquies Páter et Ave, ad mentem Sanctitalis Suae orantes, recitavissent. Hanc vero benignain concessionem Ssmus D. N. Pius Pp. XI. feliciter regnans per Decretum Sacrae Poenitentiariae die 30. mensis Januarii 1933. signatum, adjecta insuper ad Summi Pontificis mentem precatiuncula „Adoramus te, Christe, et benedicimus Tibi, quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum", vei alia hujusmodi, notabiliter auctam, ita confirmavit, ut praescriptae preces recitari possent ad sacri aeris pulsum alia etiam diei hora secundum diversam in diversa loca invectam consuetudinem. Quaesitum igitur nunc est utrum ad indulgentias lucrandas necessarius omnino sit campanae sonus. Ad quae, re mature discussa, Sacra Poenitenliaria respondendum censuit: Firma statuta indulgentia pro recitantibus feria VI. supra indicatas preces ad sacri aeris sonum in memóriám agoniae et mortis D. N. Iesu Christi, eadem indulgentia lucrifieri potest etiam in locis, ubi hujusmodi sonus in more non sit, easdem preces recitando aut primis horis post meridiem, in quas quidem incidit, juxta veterem horarum diei computationem, hora nona, circa quam, ut Sancti Evangelistae testantur, Iesus Christus in Cruce emisit spiriíum, aut alia hora, qua, secundum diversorum locorum consuetudinem, sólet dicta commemoratio fieri : facto verbo cum Ssmo. Quam quidem sententiam Sibi relatam idem Ssmus D. N. in audientia infrascripto Cardinali Maiori Poenitentiario die 14. huius mensis impertita, benigne confirmare et omnibus ratam habere dignatus est, eamque, quo sólet modo, publici iuris fieri iussit. Dátum Romae, ex Sacra Poenitentiaria Ap., die 28. Decembris 1935. L. Card. Lauri, m. p. Poenitentiarius Maior, «S. Luzio, m. p., Regens. L. f S. Budavár visszavétele s az idegen pogány uralom összeomlása 250 éves fordulója köszönt reánk ez év szeptemberében. A nevezetes esemény alkalmából kívánatos, hogy országszerte 1328. sz. Gyűjtés XI. Ince pápa szobrára.