Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1932

Index

— 2 — Nr. 160. Themata iheologica proponuntur pro clero curato. Hanc occasionem nactus, quod jam saepius antea feceram, iterum severissime praecipio, ut dccursu anni labentis in singulis paroeciis communitates catholicae (egyházközség) eri­gantur. Necesse eniin est, ut parochiani per suos repraesentantes aciem quasi bene ordinatam accipiant, quae rem ecclesiae promovere ac defendere non solum quietis pacis íemporibus sed etiam in rebus adversis suae obligationis esse noverit. Communitates catholicae bene constitutae apta sane média praebent, quorum ope veritates a Summo Pontifice inculcalae in praxim deducanlur et in singulis fidelium coetibus actio vere calholica exseratur. Negotium quoque nunc temporis gravissimum, curam scilicet egenorum ac pauperum, curam porro opificum, qui discrimine rei oeconomicae ad inertiam coacti ab operibus vacare coguntur, et panem sibi comparare non valent, fere unice per communitatum repraesentantes animarum 1 pastor suscipere et enodare valebit. In iis igitur paroeciis, ubi communitates erectae iam sunt, sedulo curent sacrorum ministri, ut repraesen­tantes cum ipsis cooperentur in muneris pa­storalis exercitio, ubi vero communitates nondum erigi poterant, operi manus stalim admoveant, et organa tam utilia constituere minimé cunc­tentur. Faveat Divinus Salvator, sub cujus auspicio nóvum annum ingredimur, nostra incepta larga sua benedictione prosequi, omnesque nos, dilecti fratres, una cum grege nobis concredito clementer tueri atque defendere, ne collabamur in aspera, qua incedenduin nobis est, via, sed fiduciam ac fortitudinem nacti, digni inveniamur, quae nos manent tentationes superare, et coronam regni triumphantes recipere. Faxit quoque DEUS, ut mater Ecclesia, cuius mi­nistri sumus, e praesenti discrimine fortiter egrediatur et novam de hoste reportet victoriam. Quae ut feliciter eveniant, praesuleam benedic­tionem, vobis, populoque fideli peramanter impertimus. Venerabili ac Honorabili Clero curato pro anno currenti sequentia themata theologica elu­cubranda proponuntur : Semestri I. 1. E Studio Biblico N. T. Exponatur genuinus sensus paupertatis a Christo Domino in oratione montana commendatae. (Mt. 5, 5. Lc 6, 20. b). 2. E Theologia Fundamentali. An habeat Ecclesia praeter evangelizandum mundum etiam missionem ad levandam miseriam socialem suorum fidelium ? 3. E Theologia Dogmalica. Quomodo componi potest iustitia et charitas Providentiae divinae cum malo physico et morali, quod in hoc mundo inveniri potest, et imprimis cum inaequali bonorum distributione ? Semestri II. /. E Theologia Morali. Ti tus socialista in via ferrea loquitur de rebus moralibus-socialibus: „Proprietas privata penitus evertenda est, nam plurima affért mala tum singulis, tum societati. Iure enim naturae omnia communia sunt, ergo ingens iniuria est occupatione accu­mulare bona, quae solo laboré iuste acquiri possunt. Praesertim iniusta est coacervatio ingens bonorum ope „capitalis", quod — ex natura sua vitiosum, — causa est inopiae per­petuae et vitae tenuissimae operariorum. Capi­talistae debent a proletariis spoliari et omnia bona — saltem „productiva" — sunt in rem publicam transferenda, seu „socializanda". Est etiam contractus operae conductae et locandae prorsus iniustus et in eius locum contractus societalis sufficieridus et omnia producta iure ipso opificibus cedere debent. Si haec brevis­sime non fien , condicio operariorum in dies evader miserior, numerus laboré carentium in immensum crescet et ingens multitudo prole­tariorum, omni spe destitutor'um, evertet terram". Sempronius sacerdos in angulo vehiculi sedens audit haec verba Titi et nihil ei re­spondet. Quid — praelucente Encyclica „Quaara­gesimo anno" — Tito respondendum sit? 2. E Jure Canonico. Clericus quidam, beneficium curatum habens, se accusat in sede confessionali se ex reditibus sui beneficii super­4 fluis nihil pauperibus erogasse itemque horai canonicas nonullis diebus recitare omisisse. Porro accusat se de non servata residentia. — Alius clericus, beneficium non caratum habens» confitetur se horas canonicas unius diei penitus omisisse. Quomodo diiudicandi suut casus secun-j dum principia de obligationibus beneficiariorum? 3. E Theologia Pastorali. Az egyház^ községi szervezetek működése hitbuzgalmi és vagyonjogi szempontból. A megalakulás ne­hézségeinek helyi és általános okai. Vigore facultatum quinquennalium a S. Sede Apostolica Nobis concessarum gratia sanationis matrimoniorum sine dispensatione ab impedimentis disparitatis cultus vei mixtae religionis coram ministro acatholico, vei civili officiali attentatorum ab Ordinario non potest Nr. 202. Sanatio in radice sub certis tantum conditioni­bus ab Ordinario concendi potesl.

Next

/
Thumbnails
Contents