Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1931
Index
* V — 5 — Nr. 28. Mutationes personales publicantur. confessarium consulit, a quo cdocetur, creditors ius habere, reliquam pecuniam repetendi. At Jacobus consilio huic non acquiescens, alium adit confessarium, qui ei dicit, compositione iuridice facta, creditoribus nullum amplius ius superesse. Quinam confessarius recte iudicaverit? 2. E Jure Canonico : Claudia, filia patris catholici graeci ritus et matris cath. latini ritus, baptisata est ritu latino et nunc iam annum aetatis suae 20-mum agens matrimonium contrahere vult cum Mario, acatholico. Marius nullo pacto moveri potest ad cautiones praestandas, ideoque matrimonium sine reversali coram ministro acatholico contrahitur et celebratur. Quibus ita peractis Claudia adit confessarium peccata sua confitendi causa et enarrat factum, uti supra. Quaeritur, quid confessario censendum et faciendum sit ? Responsum exponatur per partes : 1. qualis ritus sit Claudia? 2. num ad formam substantialem matrimonii servandam teneatur et respective matrimonium eius sit validum vel invalidum ? 3. incurreritne censuras ? (de quibus sermo esse potest ?) 3. Lelkipásztorkodástanból: Az egyházközségi szervezet megítélése egyházjogi szempontból, különös tekintettel a képviselők választására, a határozatok hozatalára és az egyházközségi adókivetésre, (cf.: Dr. Melichár Kálmán: Az egyházi adórendszer hazánkban. Kath. Szemle 1929. évi szept., okt. füzet, cf.: C.J.C. c. 118, cc. 1183—1184; c. 1521 ) Illmus ac Rssmus D. Dr. Tiburtius Révay canonicusM. Ecclesiae Cathedralis Colocensis, praelatus domesticus suae Sanctitatis, cancellarius aeppalis, a munere cancellarii erga proprias preces relevatus atque in societatem Iesu dimissus in domo Manresa mense novembri a. 1930. tirocinium incepit. Ipsi, qui in cancellaria aeppali diversis functus officiis archidioecesi utilissima praestitit servitia, suosque archipraesules ultra annos triginta consilio atque opere fideliter adiuvare conatus est, hac occasione grates referens opto, ut in dicta inclyta societate Dei glóriám, propriam aliorumque salutem efficaciter promovere valeat. Agenda cancellarii A. R. Dno Dri. Francisco Kujáni, secretario aeppali commisi. R. D. Desiderius Mayer, cooperator Mély' kútensis erga proprias preces in ordinem Praedicatorum dimissus est atque mense Septernbri a. 1930. habitum tironum recepit. R. D. Joannes Farkas e Gara ad Bácsalmás, R. D. Gregorius Czrnkovits e Bácsalmás ad Gara qua cooperatores translati sunt. Per impositionem manuum Nostrarum die 21. Decembris 1930. presbyteri ordinati sunt: Melchior Czár, Stephanus Léber, Emericus Makszim, Stephanus Müller, Ernestus Reicheid, Franciscus Xav. Scheiermann, Franciscus Scheuermann, Michael Szecskő et Ernestus Szovák diaconi, theologi in annum V. Altero semestri anni 1930. sacris exercitiis vacarunt sequentes archidioecesis p. t. sacerdotes: I. In domo „Manreza" Budapestini: Brandt Nicolaus, Dudás Stephanus, Farkas Joannes, Garai Adalbertus, Mehringer Alexander, Tóth Theodorus, Winkler Leonardus. II. In conventu Fratrum Minorum S. Francisci Baja: Bászler Stephanus, Kuts Joannes, Dr. Pál Mathias, Petres Joannes, Szabó Árpádus, Tillinger Franciscus, Tillinger Nicolaus. III. In seminario Colocensi : Dr. Fürstner Antonius, Greinich Franciscus, Dr. Horváth Victor, Huber Leopoldus, Dr. Szedlay Stephanus, Tantos Franciscus, Unterreiner Carolus, Winkler Paulus. IV. In domo Congr. Miss. Verbi Div. S. Gabriel— Mődling: Dr. Tempis-Ploskál Rudolphus, Sikray-Kollmár Emericus. V. In conventu Fratrum Min. S. Francisci Máriagyüd: Dr. Gonczlik Colomannus et in Máriaradna : Máhig Ervinus. VI. In aliis domibus piis : Anisich Eugenius, Dr. Erdey Franciscus. Ssmus D. N. Pius div. Prov. Pp. XI, in Audientia die 17 Octobris c. a. infrascripto Card. Poenitentiario Maiori impertita, vota sacerdotum in civitate Lauretana occasione X Eucharistici conventus nationalis coadunatorum libentissime excipiens, ad cleri devotionem et amorem erga Augustissimum Eucharistiae Sacramentum magis magisque fovendum, benigne concedere dignatus est, ut clerici in sacris constituti, qui integrum divinum Officium, quamvis in partes distributum, coram Ssmo Sacramento sive publicae adorationi exposito, sive in tabernaculo adservato, recitaverint, indulgentiam plenariam, suetis conditionibus, Iucrari valeant. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione et contrariis quibuscumque minime obstantibus. Datum Romae ex Aedibus S. Poenitentiariae, die 23 Octobris 1930. L. Card. Lauri, Poenitentiarius Maior. L. fS. I. Teodori. S. P. Secretarius. Nr. 71. Ordo collatus. Nr. 72. Exertitia sacra. Nr. 63. Indutgentia plenaria officium coram Ssmo recitantibus.