Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1930

Index

59 1930. ÉVI FŐEGYHÁZMEGYEI HIUATALOS KÖZLEMÉNYEK 17. szám. 4028. sz. De diminu­tione pro­vinciáé Colocensis et Bacsiensis. Quod de facto iam in vigore erat, nunc de jure fieri maximo dolore, sed inscrutabili providentiae divinae humillime obtemperans ad notitiam vestram perfero. Constitutio Apostolica de nova circum­scriptione et ordinatione hierarchica dioecesium ritus tam latini tam graeci-rumeni in Romaniae regno Pius episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memóriám. Solemni Conventione nuper inita et con­firmata inter Apostolicam Sedem et Romaniae Regnum, provisum est, inter alia, novae circum­scriptioni et ordinationi hierarchicae dioecesium tum latini, tum graeci-rumeni ritus in ipso regno exstantium. Iam vero Nos, ut ad effectum deducantur quae ad rem statuta sunt, quaeque in christifidelium spirituálé bonum et in eccle­siasticae administrationis maiorem utilitatem potissimum cedere visa sunt, omnibus mature perpensis ac certa scientia, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit aut eorum qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae pote­statis plenitudine, quae sequunturstatuimus atque decernimus: I. Dioeceses latini ritus, immutatis manentibus finibus archidioecesis Bucuresti­ensis et dioecesis Albae Iuliensis, ita noviter circumscribimus, ut earum limites cum civilibus finibus cohaereant, iuxta modum qui infra de­scribitur. Earn territorii Romanici partem, quae iam ad dioecesim Csanadiensem pertinebat et usque modo sub administratione apostolica Timisoarensi constituta erat, suppressa hac administratione, in dioecesim erigimus, cuius fines erunt: ad orientem, archidioecesis Bucu­restiensis et dioecesis Albae Iuliensis ; ad meri­diem et occidentem, fines politici regni Jugo­slavi et regni Hungarici ; ad septentrionem, dioeceses Satmariensis et Magno-Varadinensis latinorum. Novam hanc dioecesim ab urbe Timisoara, in qua sedem episcopalem et cathed­ram constituimus, Timisoarensem nuncupari volumus. Ecclesiam vero sub titulo S. Georgii Martyris in eadem urbe exstantem ad gradum et honorem ecclesiae Cathedralis evehimus, eique ac eiusdem pro tempore Episcopis omnia tribuimus iura, insignia ac privilegia, quae ad normám sacrorum canonum ipsis competunt. Capitulum autem in eadem ecclesia exsistens ad titulum et dignitatem extollimus Capituli cathedralis, cum omnibus iuribus et privilegiis, oneribus et obligationibus, quibus cetera Capitula cathedralia iure communi fruuntur ac tenentur. Dioecesim Satmariensem, quae partim etiam in rempublicam Cecoslavacham et partim in reg­num Hungaricum protenditur, itemque dioecesim Magno-Varadinensem latinorum, quae in regno quoque Hungarico ex parte patet, respective ad eas partes dumtaxat coarctamus, quae in terri­torio Romanico exstant, atque invicem perpeíuo aeque principaliter unimus sub dioecesium Satmariensis et Magno-Varadinensis latinorum denominatione. Utriusque autem dioecesis regi­men Ordinario Satmariensi concredimus, ad­ministratione apostolica idcirco, ipso facto ces­sante dioecesis Magno-Varadinensis latinorum. Regionem Bucovina ab archidioecesi Leopoli­ensi Latinorum, ad quam hactenus de iure spectabat, seiungimus, ipsamque dioecesi Jasensi sive in spiritualibus, sive in temporalibus perpe­tuo attribuimus. Ita dioecesanis limitibus prae­finitis, volumus ac iubemus ut omnes latini ritus dioeceses in unam coalescant provinciám ec­clesiasticam cuius metropolitana erit archidioe­cesis Bucurestiensis, suffraganeae vero reliquae dioeseses erunt, videlicet Transilvaniensis, quae hucusque metropolitanae Ecclesiae Colocensis erat suffraganea; Timisoarensis, cuius terri­tórium hactenus metropolitico iuri eiusdem Colocensis archidioecesis subiiciebatur; Sat­mariensis et Magno-Varadinensis Latinorum, quarum prima archidioecesis Agriensis, altera archidioecesis Colocensis hucusque erat suffra­ganea ; nec non Jasensis, antehac Apostolicae

Next

/
Thumbnails
Contents