Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1930
Index
— 55 1930. É V i FŐEGYHÁZMEGYEI HIUATALOS KOZLEMENYEK. 16. szám. Nr. 5721. Indulgentiae catechesim tradentibus et suscipientibus concessae. Pius Pp. XI. Ad perpeluam rei memóriám. — LilterisNostrisMolupropriodatisdieXXIXmensis lulii, anno MDCCCCXXIII, Nos apud Sacram Congregalionem Concilii peculiare constituimus Officium, quod universam in Ecclesia actionem calechisticam moderarelur ac proveheret. Nunc autem eiusdem Officii Commissio catechetica, ad reiigiosam institutionem populi christiani ac praeserlim puerorum magis magisque provehendam, enixas Nobis preces adhibet ut spirilualibus Indulgentiarum muneribus eos honeslemus, qui christiani catechismo sive tradendo sive discendo operam praestent. Verum Decessores Nostri rec. mem. tum Paulus Pp. V, tum Clemens Pp. XII huiusmodi spiritualia dona iam concessere, quae tunc temporis satis apta videbantur ; at nunc eadem augenda nostraeque aetatis necessitatibus congrua reddenda in Domino existimavimus. Abrogatis itaque indulgentiis ab iisdem Romanis Pontificibus hac in re antea concessis, conlato quoque consilio cum dilecto filio Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Poenitentiario Maiore, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum eius Apostolorum Petri ac Pauli auctoritate confisi, omnibus et singulis christifidelibus, qui per mediam circiter horam et non minus quam per tertiam horae partem doctrinae christianae tradendae vel discendae saltern bis in mense operam dederint, eodemque in mense bis lucrandam, diebus ad ipsorum arbitrium seligendis, ?lenariam Indulgentiam, dummodo vere poeni(entes et confessi ac sacra Communione refecti aliquam ecclesiam vel publicum oratorium visitaverint, ibique ad mentem Nostram seu Romani Pontificis preces effuderint, misericorditer in Domino concedimus. Praeterea christiIdelibus iisdem, quoties per praefatum temporis spatium doctrinae christianae sive tradendae sive discendae operam navaverint, Indulgentiam partialem centum dierum, contrito saltern corde acquirendam, Iargimur. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Praesentibus perpetuis fuluris temporibus valituris. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Martii anno MDCCCCXXX, Ponfificatus Nostri nono. — É. Card. Pacelli, a Secretis Status. Cum responsione diei 15 Ianuarii anni currentis ad II (A. A. S., vol. XXII, pag. 45) per hanc Sacram Poenitentiariam, Officium de Indulgentiis, authentice declaralum fuerit saltern sex Pater, Ave et Gloria, de quibus in decreto diei 10 lulii 1924 sub n. IX (A.A. S.,vol. XVI, pag 547), in visitationibus ecclesiae ad Indulgentiam plenariam Portiunculae nuncupatam tolies quoties ut aiunt, lucrandam necessaria esse ita ut hae ipsae preces in unaquaque visitatione solvi debeant ; Ssmus Dominus Noster Pius Papa XI, uniformitatis gratia atque ad omnem hac in re dubitationis rationem auferendam, in audientia infrascripto Card. Poenitentiario Maiori die 4 lulii 1950 impertita, id de omnibus Indulgentiis plenariis toties quoties lucrandis, pro quibus alicuius ecclesiae visitatio est iniuncta, benigne decernere dignatus est, ita ut in posterum oporteat et sufficiat eiusmodi preces in singulis visitationibus in omnibus hisce casibus recitare. Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 5 lulii 1950. — L. Card. Lauri, Poenitentiarius Maior. L. f S. I. Teodori, S. P. Secretarius. Nr. 5722. Indulgentiae „Toties quoties" cum visitatione ecclesiae coniunctae. Emi Patres Pontificiae Commissionis ad Codicis canones aufhentice interpretandos, propositis in plenario coeiu quae sequuntur dubiis, responderi mandarunt ut infra ad singula : I. — De novitiatus interruptione D. An sub verbis quacumque ex causa canonis 556 § 1 comprehendatur etiam transitus in aliam novitiatus domuni, de quo in § 4 eiusdem canonis. Nr 5725. Responsa pontificiae commissionis ad proposita dubia.