Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929

Index

Successore l'erventissimas orationes ingeminate. Porro state in fide; viriliter agile ; x convertimini morihus. Recogitate, quomodo protinus cum Christi Vicario coram Aeterno Judice starelis de propriis animabus ratio­nem reddituri. Nonne erubescere deberet Páter pro íiliis ? Parcite Patri! Renovamini igitur spiritu mentis vestrae et induite nóvum hominem. ([ui secundum Deum creatus esi in iustitia et sanctitate veritatis : 2 reno­vamini et ambnlate digne l)eo per omnia piacentes. .Iam vos alloquimnr, diversorum Ordinum Clerici: resuscitate gra­iiam. 3 quae data esi vobis per ministerium nostrum. Clero per primam tonsuram adscripti scitote, Dominum esse partém hereditatis vestrae, 4 ideoque tales vos exhibeatis, ni possideatis Dominum et Dominus pos­sideat vos. Ad sacros Ordines iam promoti nolite unquam oblivisci, vos debere Deo perpetuo famulari et castitatem illo adiuvante servare. Itaque, si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo debetis esse assidui, si usque nunc somnolenti, amodo vigiles, si usque nunc inhonesli, amodo casti. quia sacrum Dei ministerium vobis traditum est. Quapropter abun­det in vobis totius forma virtutis, auctoritas modesta. ])iidor constans, innocentiae puritas et spirituális obedientia disciplinae, ut vestrae casti­talis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat. 5 Vos vero Christi Sacerdotes, mortis Dominicae mysterium celebrantes, agnoscite quod agitis, imitamini quod tractalis, quare praedicatione el exemplo aediíicate do­inum. id est familiam Dei." Omne genus religiosi. qui falali deliberatione propter Christum omnia despexistis : mementote promissionis vestrae, et integrum reddite votum, quod vovistis Domino. Denique vos, gens sancta. populus acquisitionis, 7 reminiscimini, vos esse domum Dei. quam decet sanctitudo. Aestimate imprimis inaesti­mabile altaris Sacramentum, quod communis Páter iubilans oblaturus est. Confortamini tanto Sacramento. Frequentes accedite ad mensam Domini et transibitis in id quod manducatis. Recordamini, incruentum 1 I. Gor., XVI, 13. 2 Eph., IV, 23, 24. a II. Tim., I, 6. 4 Pont. Honi., tit. De Clerico faciendo. 5 Pont. Rom., tit. De ordinatione Stibdiaconi et Diaconi. 6 Pont. Rom., tit. De ordinatione Presbyteri. 7 I. Petr., II, 9.

Next

/
Thumbnails
Contents