Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929

Index

37 — 1929. ÉVI FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK. 9. szám Nr. 2742. S. Joannes Bapt. Vianney patrónus parochorum constituitur. Ad perpetuam rei memóriám. — Anno Ju­bilari MDCCCXXV Beafo Joanni Baptistae Vian­ney, Presbytero confessori, qui a Vico v4/\s, in quo est parochi munere functus, nuncupatur, Sanctorum honores tr.buti sunt; atque anno MDCCCCXXVIII, cum eiusdem Officium Missa­que adprobata fuerint, festum sancti parochi ipsius ritu duplici celebrandum ad universam Ecclesiam extensum est. Nunc autem ab Episcopo Bellicensi, cuius dioecesis intra fines exstat Ars vicus, nomine quoque aliorum fere quadringen­toruni ex variis et fere cunctis terrae regionibus Archiepiscoporum Episcoporumque. rogati sumus ut tamquam caelestem Patronum animorum cu­ratoribus ubique terrarum degentibus Sanctum Joannem Baptistam Vianney concedere dignare­mur. Nil enim magis opportunum videtur quam ita parochis omnibus exempla praebere ipsius sancti viri, quem in paroeciali munere obeundo insignem Ecclesia dilaudat. Etenim ex eiusdem sedulitate in animorum cura gerenda iam etiam Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. X, anno MDCCCCV, Beatum Joannem Baptistam Vianney iliico post sollemnem eius Beatificationem con­stituit caelestem Patronum universis presbvteris. qui in Galliae dioecesibus parochi munus gere­rent. Id profecto attento seduloque studio Nos considerantes, pr cibus concedendum existima­vimus tantorum Praesulum, qui, quinquagesimi anni ab inito Nostro sacerdotio occasionem n cti, vota faciunt impensa ut huiusmodi largitas spi­rituális, quam a Nobis instanter efflagitant, Ju­bilaei Nostri cum memoria apud posteros con­iungatur, eiusdemque ita peculiaris exstet recor­datio. Conlatis propterea consiliis cum Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Scalaris, Sacrae Rituum Cong egationis Praefecto," motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore Sanctum Joannem Baptistam Vianney Confessorem, qui insignis et apostolicus vir ac parochus oppiduli Ars nun­cupati fuit, caelestem Patronum omnium paro­chorum seu animarum curatoru n totius Urbis et Orbis constituimus ac declaramus. Haec ad spirituálé parochorum bonum ubi­que terrarum provehendum concedentes, statui­mus, decernentes praesentes Litteras firmas va­lidas atque efficaces iugiter exstare ac perma­nere, suosque ple atquenos integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt amplissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII m. Április anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Dr. Angeli Otho not. trib. metrop. et cae­rem. archiepp. professor theologiae ; Dr. Ikotics Josephus professor theol. not. trib. metrop. cae­remon. archiepp. et actuarius; Dr. Pintér Ladis­laus catech. ex Baja ad Coloczam qua catecheta; Raffai/ Emericus coop. Sükösdensis, admin, ad Baja ad S. Joann. Nepom. nominati sunt. Cooperatores translati: Németh Sigismundus ex Coloca ad Sükösd ; Talcsik Josephus ex Bács­bokod ad Fájsz; Tóth Franciscus ex Jánoshalma ad Tompa. Neopresbyteri dispositi sunt: Michler Joan­nes ad Jánoshalma, Nagyabonyi Guiletmus ad Nemesnádudvar, Prigli/ Joannes ad Bácsbokod, Weichand Adalbertus ad Vaskút. Nr. 2814. Mutationes personales publicantur. Do!enter significo Ludovicum Berzsenyi, sacerdotem huius archidioecesis anno aetatis suae 36-o, presbyleratus vero 8-o, cum Ecclesia rite reconci iatum ac sacramentis infirmorum saepius confortatum die 20. junii a. c. Budapestini diem supremum obiisse. Velint fratres animam eius divinae misericordiae commendare. Nr. 1712. Obitus Ludovici Berzsenyi publicatur.

Next

/
Thumbnails
Contents