Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929

Index

— 15 — modum olim cantor erat seu rector chori, ita in posterum in canonicorum et religiosorum choris aliquis eligatur peritus, qui cum liturgiáé cantus­que choralis normás in usum deducendas curet, tum singulorum vei cho;i universi vítia emendet. Quo in genere praetere ndum non est, ex veteri constantique Ecclesiae disciplína atque ex ípsis capitularibus constitutic íibus quae adhunc vigent, quotquot ad chorale officium tenentur, eos omnes saltem cantum gregorianum rite pernoscere opor­tere. Cantus vero gregoriánus, in ecclesiis omní­bus cuiusvis ordinis adhibendus, is est qui ad ve­terum codicum fidem restitutus, ab Ecclesia in editione authentica, vaticanis typís, iam proposi­tus est. V. Capellas etiam musicorum iis omnibus ad quos spectat commendatas híc volumus, utpote quae, decursu temporum, in antiquarum schola­rum locum suffectae, eo pacto in basilicis maio­ribusque templis constitutae sint ut polyphonicam praecipue musicam ibidem efficerent. Quam qui­dem ad rem, merito polyphonia sacra post gre­gorianum cantum altero loco haberi sólet: ideo­que vehementer Nos cupimus ut capellae huius­modi, quemadmodum a saeculo XIV ad saecu­lum XVI floruerunt, ita hodie illic maximé reno­ventur ac revirescant ubi divini cultus frequentia et amplitúdó maiorem cantorum numerum exqui­sitioremque eorum delectum postulant. VI. Scholae puerorum, non modo apud maiora templa et cathedrales, sed etiam penes minores et paroeciales aedes excitentur; pueri autem a capellarum magistris ad recte canendum ínstituantur ut ipsorum voces, iuxta veterem Ecclesiae morém, virorum choris sese adiungant, maximé cum in polyphonica musica, ut olim, ad­híbendae sint pro suprema voce, quae cantus appellarí consuevit. Ex eorum numero, saeculo praesertim XVI, polyphoniae auctores peritissimi, uti est compertum, prodíere, quos inter omnium facile princeps Ioannes ille Petrus Aloisius Praenestinus. VII. Quoniam vero didicimus tentari alicubi ut quoddam musicae genus resumatur, sacrorum officiorum perfunctioni haud omnino congruens, praesertim ob immoderatiorem instrumentorum usum, Nos quidem hic profitemur cantum cum symphonia coniunctum nullo modo ab Ecclesia tamquam perfectiorem musicae formám rebusque sacris aptiorem haberi; etenim magis quam in­strumenta, vocem ipsam in sacris aedibus reso­nare decet: vocem nempe cleri, cantorum, populi. Neque est autem putandum incremento musicae artis Ecclesiam obsistere, quod instrumento cuili­bet humanam vocem anteponat; siquidem nullum instrumentum, quamvis eximium atque perfec­1 tum, in exprimendis' animi sensibus humanam 1 vocem superare potest, tum maximé cum ipse animus ea utitur ut preces et laudes ad omnipo­tentem Deum extollat. VIII. Est quidem Ecclesiae proprium musi­cum instrumentum a maioribus traditum, orgá­num, ut aiunt; quod, ob miram quandam gran­ditatem maiestatemque, dignum habitum est ut cum liturgicis ritibus coniungeretur, sive cantum comitando, sive, silente choro, ad praescripta, harmonias suavissimas eliciendo. At vero in hoc etiam illa vitanda est sacri et profani permixtio, quae causa cum fabrorum qui organa conficiunt, tum modulatorum quorundam qui novissimae musicae portentis indulgent, huc demum evade­ret ut de ipso ad quem destinatur fine mirificum hoc instrumentum deflecteret. Equidem ad litur­giáé normás Nosmet ipsi optamus ut quaecumque ad orgánum spectant nova semper incrementa capiant; sed temperare Nobis non possumus quin conqueramur quod, uti olim aliis musicae formis quas merito Ecclesia prohibuit, ita hodie novissi­mis sane formis tentetur ut in templum profani spiritus invehantur; quas quidem formás, si gli­scere inciperent, facere non posset Ecclesia quin omnino damnaret. Personent in templis ii tantum organi concentus qui maiestatem loci referant ac rituum sanctitudinem redoleant; hoc enim pacto ars tum fabrorum in construendis organis, tum musicorum in eisdem adhibendís, revrescet ad liturgiáé sacrae efficax adiumentum. IX. Quo autem actuosius fideles divinum cultum participent, cantus gregoriánus, in iis qua^ ad populum spectant, in usum populi restituatur. Ac revera pernecesse est ut fideles, non tam­quam extranei vei muti spectatores , sed penitus liturgiáé pulchritudine affecti, sic caerimoniis sa­cris intersint — tum etiam cum pompae seu pro­cessiones, quas vocant, instructo cleri ac sodali­tatum agmine, aguntur — ut vocem suam sacer­dotis vei scholae vocibus, ad praescriptas normás, alternent; quod si auspicato contingat, iam non illud eveniet ut populus aut nequaquam, aut levi quodam demissoque murmure communibus pre­cibus, liturgica vulgarive lingua propositis, vix respondeat. X. In hoc utriusque cleri industria desudet, praeeuntibus quidem Episcopis et locorum Ordi­nariis, ut, per se vei per alios rei peritos, liturgi­cam musicamque populi institutionem curent, utpote cum doctrina christiana coniunctam. Quod quidem facilius efficietur scholas praecipue, pia sodalicia ceterasque consociationes liturgicis cantibus instruendo; religiosorum autem, sororum ac piarum feminarum communitates alacres sint ad hunc finem assequendum in variis institutis

Next

/
Thumbnails
Contents