Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1929

Index

— 9 — mentali, nisi, ut patet, agatur de peccato sacra­mentaliter absolvendo. Qui aliqua censura fuerint nominatim af­fecti vei uti tales publice renuntiati, nequeunt tarndiu írui beneficio Iubilaei, quamdiu in foro externo non satisfecerint prout de iure. Si tamen contumaciam in foro interno sincere deposuerint et rite dispositos sese ostenderint, poterunt, re­moto scandalo, in foro sacramentali interim ab­solvi ad finem dumtaxat lucrandi Iubilaeum cum onere quam primumTse subiicíendi etiam in foro externo ad tramitem iuris. Iubilaeum, quod attinet ad plenariam in­dulgentiam sibi vei animabus purgatorii appli­candam, bis aut pluries acquiri potest, iniuncta opera bis aut pluries iterando; sed tumtantum­modo, cum Iubilaeum prima vice acquiritur, con­fessarii uti possunt, etiam pluries, facultate ab­solvendi a censuris et a casibus reservatis, com­mutandi vei dispensandi cum eodem poenitente qui nondum omnia opera iniuncta adimpleverit. Vertente Iubilaei anno, nullatenus cessant indulgentiae alias concessae pro operibus di­stinctis ab operibus Iubilaeo lucrando praescrip­tis. Imo benigne concedimus, ad augendum co­tidie magis precandí spiritum, ut omnes fideles, per liuius anni spatium, lucrari possint indulgen­tiam septem annorum totidemque quadragena­rum, quoties coram divino Eucharistiae Sacra­mento, vei clauso Tabernaculo, pias preces ali­quamdiu ad mentem Summi Pontificis effude­rint; idque firmis indulgentiis pro eodem opere alias concessis. Qui autem singulis diebus per integram hebdomadam hanc piam visitationem peregerint, indulgentiam plenariam usitatis con­ditionibus adquirere possint. Praeterea, ad fo­vendam toto hoc anno cleri in sacro litand^ pietatem, singulis sacerdotibus tribuimus, fruen­dum usque ad diem XXXI mensis Decembris huius anni, privilégium personale cuius vi indul­gentiam plenariam quotidie possint, missae sa­crificium celebrando, uni animae in Purgatorio detentae applicare. Ut autem Litterae hae Nostrae ad íide­lium omnium notitiam facilius perveniant, volu­mus earum exemplis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo ali­cuius personae in ecclesiastica auctoritate con­stitutae munítis, eadem prorsus'fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vei ostensae. Nulli igitur hominum liceat hanc pagi­nam Nostrae indictionis, promulgationis, con­cessionis et voluntatis infringere, vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Dátum Romae apud S. Petrum, die VI mensis Ianuarii, in festő Epiphaniae Domini, anno mülesimo nongentesimo vicesimo nono, Pontificatus Nostri septimo. Fr. Andreas Card. Friihwirth, Cancellarius S. R. E. Laurentius Card. Lauri, Poenitentiarius Maior. Joseph Wilpert, Decanus Coll. Proton. Apóst. Dominicus Jorio, Protonotarius Apóst. Loco f Plumbi. Reg. in Canc. Ap„ vol. XXXIX, n. 37. M. Rigi. * * * Vigore Constitutionis Apostobcae supra pro­mulgatae conditiones Indulgentiae plenariae Jubi­laei sequentes statuuntur: 1. Visitari debent ecclesiae designatae, ibidemque preces sunt fundendae ad mentem Summi Pontificis, id est pro conversione peccatorum, pro exstirpatione haeresum ac schismatum, pro concordia princi­pum. 2. Ieiunium et abstinentia debent obser­vari duobus diebus, quibus secus nec ieiunium nec abstinentia praescribuntur. 3. Confessio et communio Eucharistica peragi debent et quidem praeter confessionem praeceptam annuam et extra communionem paschalem. 4. Eleemosyna est danda in aliquod opus pium, imprimis in Opus Propagationis et Praeservationis Fidei. Ut visitatio ecclesiarum rite peragi possit, pro Archidioecesi Nostra haec decernimus: Eodem die, vei diversis diebus bis visitan­dae erunt: a) in Civitate Nostra Residentiali ecclesia Cathedralis, ecclesia Patrum Societatis Jesu et ecclesia Sororum pauperum de Nostra Domina. Parochiani in suburbio praeter sacellum pro­prium et ecclesiam Cathedralem pro arbitrio parochi proprii unam, alteramve praefatarum ecclesiarum visitabunt. b) In caeteris locis Archidioecesis Colocensis parochus extra ecclesiam parochialem duas alias ecclesias vei oratoria publica, in quibus missa celebrari sólet, auctoritate nostra designet. Si autem tot ecclesiae vei oratoria publica non adsint, parochus designare potest unam praeter parochialem cum obligatione ter eas visitandi. Si vero extra ecclesiam parochialem nulla alia habeatur, aliae autem ecclesiae parochiales nimis distent, parochus loci suam ecclesiam solam pro visitationibus destinare poterit ea tamen sub conditione, ut visitatio in eadem sexies peragi debeat.

Next

/
Thumbnails
Contents