Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1928

Index

— 108 ­Nr. 5142. Scholae can­torum aSsmo Patre com­mendantur. ut germanum de re musica liturgica Corpus iuris efficere videantur. Verum, quemad­modum haud raro accidit, tum praecipue, cum malae sunt consuetudines exstirpandae ra­dicitus, sicubi voluntati Pontificis rite obtem­peratum est, alibi tarnen aut Piana prae­scripta iacuisse aut pristina denuo irrepsisse vitia bene multi conqueruntur. Ouamobrem vestrum erit, cum conveneritis, videre dili­genter quaenam e Piauis legibus obser vandae supersint, quidnam ad exquisitiorem cantus gregoriani et musicae ecclesiasticae usum propagandum desideretur, quid denique agendum ut chistianus populus , liturgico spiritu interius imbutus, ubi nondum assuevit, sacra communiter concinendo participet: qui vero disputationum vestrarum cursus fuerit atque exitus, a te, dilecte tili Noster, per­libenter audiemus. Ceterum si iu Guidonis scriptis de vitioso, qui tum erat, psallendi concinendique more plus ijemel querelae moventur, putamus, in hac saeculari faus­titate rectius eius memóriám celebrari non posse, quam si illa, quae Guidoni fuerat in votis, psalmodiae cantusque emendatio et urgeatur acrius et ad effectum optatissimum properet. — Laboribus interea huius quarti decimi conventus vestri bene precamur; eiusdem autem successum adiuvet apostolica benedictio, quam, caelestium luminum do­norumque conciliatricem paternaeque bene­volentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili Noster, et sodalibus Caecilianae Consocia­tionis Italicae universis peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apudSanctumPetrum, die XVII mensis Április anno MDCCCCXXVIII, Pontiticatus Nostri septimo. Pius Pp. XI. Ad Emum P D. Petrum, S. R E Presb. Cardinalem Segura Y Saenz, Archiepiscopum Toletanum : de conventu musicae sacrae prove­hendae ex Hispania universa. PIUS PP. XI. Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Certiores nuper facti sumus Conventum musicae sacrae provehendae ex Hispania universa mox Victoriae actum iri, anno quidem exeunte quinto et vicesimo ex quo de­cessor Noster p. r. Pius X novam legem de musica in templis adhibenda motu proprio promulgavit. Optimum sane consilium vos iniistis planeque dignum eo pietatis ardore quo hispani in decore domus Dei curando tantopere enitent. Ecquid autem magis templi maiestatem decet quam sacris eis concentibus in liturgia uti, quibus commoti fideles et religiosius divina mys­teria participent et animos fidentius ad Deum erigendo magnam eius gloriam concelebrent ? Dent igitur operam cum Ordinarii tum curiones ut scholae canlorum ubique, si possibile est, constituantur gregorianum cantum, uti vocant, non neglegentes, qui quidem si rite ab universo populo efficiatur, tantam vim habet pietatem fidemque excitandi. Nos vero qui eandem legem, quam Pius X motu proprio edixerat, dudum in Litteris ad dilectum filium Nostrum Cardinalem Bisleti, die XXIII mensis Augusti anno MDCCCCXXIII datis. confirmavimus ratamque habuimus, id fore confidimus ut, quemadmodum ceterae liberales artes domum Dei merito con­decorant, ita musica sacra, bonis omnibus ad­nitentibus, eam istic assequatur dignitatem quam maiestas sacri loci expostulat Qua spe laeti, tibi imprimis, dilecte fili Noster, ceteris in epis­copatu collegis iisque omnibus qui Conventui intererunt, apostolicam benedictionem, divinorum auspicem munerum paternaeque benevolentiae Nostrae testem, amantissime in Domino imper­timus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Octobris anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo. Pius Pp. XI. Indulgentia Plenaria conceditur recitantibus Mariale Rosarium coram Ssmo Eucharistiae Sacramento­PIUS PP. XI Ad perpetuam rei memóriám. — Ad Sancti Dominici, Bononiensi in civitate, proximis diebus sollemnissima Conventus eucharistici habebitur celebratio, quam ad excitandam provehendamque christifidelium pietatem erga Sanctissimum Eucha­ristiae Sacramentum summopere profuturam confidimus. Generalis vero Magister Ordinis Praedicatorum, cum in amplissimam sui Ordinis Basiiicam, in qua corpus Fundatoris religiosis­sime servatur, ipsius Congressionis coetus con­veniant, enixis precibus Nos rogat ut peculiari de thesauro Ecclesiae indulgentia, praeclarahac faustaque occasione, christifideles donemus, qui Rosarium Beatae Mariae Virginis, a Patriarcha Sancto Dominico ad honorem Deiparae institu­tum, ante augustum D. N. Iesu Christi sub velis eucharisticis delitescentis Sacramentum recita­verint Quibus supplicationibus Nos, cognitum ac perspectum habentes opportunum admodum esse ut hanc Indulgentiam concedamus, quae, cum a Sancto Dominico simul atque a pietate eucha­ristica suam originem repetat, Conventus eucha­ristici Bononiensis, cuius certo quodam modo praefata Sancti Dominici ecclesia cardo érit. ; Nr. 5141. ; Indulgentia recitantibus rosarium coram Ssmo Í J l > 1

Next

/
Thumbnails
Contents