Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1925

Tárgymutató

34 — Nr. 3556. Sermo aditi­alis archi­praesulis. Nr. 3557. Sermo Illmi Dni Canonici Lectoris 110­mine Capituli ad Antistitem in festiv. inthronisat. prolatus. Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi! Cum secunda vice vocem Domini: „Exi de domo tua et de cognatione tua" per verba Vicarii Christi nuper audiverim, ut post duo decennia ministerii episcopalis novam regionem, novumque munus peterem, prae timore perterritus anceps haesitavi. Timorem Mihi incussit magnitúdó dignitatis, ad quam vocatus sum. Angustiavit me insuffici­entiae meae cognitio, quae quieta non movere suasit. Tremorem iniecit clades illa, atque sub­versio, quae durante ultimo hoc decennio gentem nostram, confines patriae, Ecclesiam Hungaricam, atque ipsam Archidioecesim lacrimis et luctu repleverunt. Attamen, cum voluntatem Dei in actibus Vicarii Eius plene cognovissem, sine mora ac­quievi iIli. Non eo, quod vires Mihi adauctae fuissent, neque quia adiuncta ardua illico ces­sassent, sed unice, quia bonitati atque clementiae Dei disponentis Me et mea confidere pensum meum prae primis agnovi. Fiducia illimitata alto huic muneri memet nunc accingo, quia verba Christi in auribus meis continuo sonant: Con­fidite, Ego vici mundum, — item, quia Aposto­lus tam clare praedicat: Omnia possum in eo, qui me confortat, Christo. Praeter autem Dei clementiam vires Mihi addit spiritus nobilis Capituli Cathedralis atque Cleri Archidioecesis, quem tempore anni anteacti et videre et probare Mihi concessum est, zelus animarum, quo Dei glóriám, salutemque fidelium omnes quaesierunt, caritas sincera, qua Me, Dei famulum indignum omnes complexi sunt, amor, fidelitas atque adhaesio, quas Mihi et Ecclesiae, Sanctae Matri Nostrae, verba fratris Nostri no­mine omnium tam clare expressa modo promi serunt. En ergo Domine, cum gratias pro omnibus ago, quibus Me et miseriam Meam cumulare et nunc voluisti, Me et Mea Tibi restituo, pro Tua glória, saluteque Mihi commissorum consumenda libenter offero, Vosque omnes fratres et filios Mihi carissimos incessanter rogo, ut Me in mu­nere Patris ac Pastoris rite adimplendo caritate vera, precibus fervidis, operaque semper adiu­vetis, ut ad portum aeternae salutis feliciter per­tingere omnes valeamus. Gratia Domini Nostri Jesu Christi sit et permaneat cum omnibus vobis ! Coloczae, die 1. Nov. 1925. Excellentissime ac Reverendissime Domine Archiepiscope! Verba Sanctissimi Domini Nostri, modo praelecta, sincera sane cum obedientia ab hoc Capitulo et reliquo Clero, magnoque cum gaudio recepta fuissent, etiamsi ignotum quemlibet illa archidioecesi nostrae, praesule orbatae, praefe cissent Pontificem; nunc vero talem patrem et animarum pastorem nactis, cuius virtutes a duo­bus fere iam annis coram videre licuit, — nunc, inquam, facile nobis omnino est illud atque per­iucundum, quod a Sanctissimo Domino Nostro nobis iniungitur, officium, ut nempe Excellentiam Vestram, ceu Archiepiscopum nostrum, devote recipiamus et Eandem devota honorificentia pro­sequentes, salutaribus Eiusdem monitis et man­datis debitam obedientiam ac reverentiam prae­stemus- Id namque, quod Sanctissimus Dominus nobis, Excellentiae Vestrae devote et reverenter obedientibus, augurat, fore nempe, ut in Excel­lentia Vestra patrem benevolum invenisse gaude­amus; id nobis, piissimum Excellentiae Vestrae erga nos paternuinque affectum iam expertis, eventurum esse nemo dubitat. Itaque nos nihil antiquius habemus, nisi ut quisque nostrum muneri suo iuxta sapientissima Excellentiae Vestrae consilia, pia cum strenuitate incumbens, praesuleas Eiusdem curas relevare studeat sicque paternae.Excellentiae Vestrae benevolentiae nun­quam se non dignum exhibeat. Cui quum studio nostro gratiam Dei omnipotentis adfuturam speramus, simul Excellentiae Vestrae fausta plurima ad multos annos precamur. Coloczae, die 1. Nov. 1925. A plébánia hivataloknak vizsgálata alkal­mából azon tapasztalatot szereztem, hogy a megtértekből és a hitehagyottakról sok helyen nincs anyakönyv megfektetve, vagy ha van is, hiányos adatokat tartalmaz Ennek oka elsősor­ban az volt, hogy nem állott e célra egységes anyakönyvi űrlap a lelkészkedő papság rendel­kezésére. Miért is elrendelem, hogy a megtértek anyakönyve a következő rovatokat tartalmazza: „Lapszám .... A .... évben megtértek anyakönyve : 1. Folyó szám 2. A megtérés éve, hónapja és napja. 3. A megtért a) vezeték és keresztneve, társadalmi állása, b) szüleinek vagy házastársának neve, társadalmi állása és vallása, c) születésének helye és ideje, d) lakóhelye, utca és házszám, e) milyen vallásról tért át. 4. Hol és mikor jelentkezett áttérésre előző vallá­sának lelkészénél. 5. A kijelentkezést igazoló tanúk. 6. A róm kat. hitvallás ünnepélyes leté­telénél jelen volt a) tanúk neve, vallása és lak­helye b) pap neve és hivatala. 7. A megtért há­zasfél gyermekeinek neve, születési helye és ideje, — kik őt polgárjogilag az áttérésben kö­vetik. 8. Kellett-e feltételesen vagy feltétlenül meg­keresztelni őt vagy vele polgárjogilag áttérő gyermekeit ? 9. Észrevételek." A hitehagyottak anyakönyve pedig a kö­vetkező rovatok szerint töltendő ki: 2974. sz. A megtértek és hiteha­gyottak anya­könyvének egyöntetű megfektetése.

Next

/
Thumbnails
Contents