Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923

Tárgymutató

— 44 — XXIV. Exa­men viri conventi. XXV. Decre­tum declara­tionis contu­maciae par­tis conven­tae. excusationcm attulerit, contumax habebitur, et, eo absente, ad ulteriora procedendum erit, in­stanté revmo defensore vinculi in eadem causa. Ordinarii locorum, parochi, sacerdotes et fideles quicumque notitiam habentes de domi­cilio aut commorationis loco praefati viri, cu­rare debent, si et quatenus fierit possit, ut de hac edictali citatione Ipse moneatur. Dátum die...., L. f S. N., Iudex instructor. N., actuarius. Sessio.... Serventur formae ut pro examine uxoris oratricis, et similes interrogationes proponi possunt; sed aliae pro rerum adiunctis magis accommodatae, adiiciendae erunt, aliae autem omittendae, aut de integro conficiendae; iuxta prudentiam et sagacitatem iudicis ac defensoris vinculi, qui eas exigant declarationes, quae, pro qualitate facti et personae, veritatem illustrare natae sint. Quoad vero corporalem viri in­spectionem requirendam, attendantur quae prae­scripta sunt in Regulis, n. 84, §§ 2-5. Ac parti quae secundo loco interrogatur, si casus ferat, in fine examinis fiant contesta­tiones circa responsiones alterius partis, quae etiam ad examen iterum vocari poterit, iuxta Regulás, n. 55. Si pars conventa in locum ubi tribunal coadunatur venire non possit, sive in aliena dioecesi sive in eadem degat, audiatur iuxta Regulás, nn. 25-24; idque observetur etiam quoad alios in ius vocatos, qui in similibus versentur adiunctis. Quod si pars conventa coram iudice non comparuerit, de non secuta comparitione in iudi­cium et de causa saltem probabili non acces­sus, an ex. gr. agatur de impossibilitate vei de contumacia, in actis mentio fiat. Et quidem si de renuentia ad obtemperandum agatur, iusta causa absentiae non allata, iudicis est audito vinculi defensore, perpendere an renovanda sit citatio, vei aliis módis magis opportunis uten­dum sit, veluti interventu personae amicitia con­iunctae vei auctoritate gravis ; et idem dicatur pro contumacia aliorum in ius accitorum. Docu­menta vero contumaciam comprobantia in actis referanturet,praesertim pro parte conventa, decla­ratio contumaciae edatur. (Cf, Regulás, n. 26.) Romana. Dispensationis matrimonii N.—N. In causa Romana, Dispens, matr. initi inter N. et N., quam Revmus N., Iudex, ex rescripto S. C. de discipl. Sacrament. diei...., instanté uxore, instruendam curat, cum vir N., pars con­venta, legitime citatus fuerit, (vei iterum citatus fuerit ad normám can. 1845, § 2, vei oppor­tuna média adhibita fuerint ad eundem arces­sendum) iuxta decretum praefati iudicis diei ..., et revera constiterit citationem tempore utili ad notitiam dicti viri pervenisse, iuxta iníimatio­nem rite peractam a cursore Curiae die.... (vei iuxta syngrapham receptionis per publicos ta­belliones delatam), ac simul constiterit eundem conventum, die et hora praescripta, neque dimi­dia parte horae imrnediate sequentis, coram iudice non comparuisse, et absentiae excusatio­nem afferre neglexisse, neque ullo modo ab eius­modi inobedientia recedere voluisse, Revmus Iudex instructor, audito defensore vinculi eun­dem virum contumacem deciarat; mandans ut, servatis servandis, ad ulteriora procedatur, usque ad conclusionem processus: idque parti contumaci notum fiat ex offício. Ad hoc decretum adiiciuntur documenta contumaciam eiusdem partis conventae com­probantia. Dátum die.... L. f S. N., iudex instructor. N., actuarius. Revmus N., Iudex instructor in causa audito vinculi defensore, testes septimae manus a muliere oratrice inductos, examini iudiciali subiici mandaí, et ideo ad rem citari; videlicet: 1. N. (ex. gr. patrem eiusdem oratricis). 2. N. (matrem, etc.). 5 4. :... 5 6 7 Dátum ...., die .... L. f S. N., Iudex instructor. N., actuarius. Allegentur litterae testimoniales quae ob­tentae sunt circa testium excutiendorum fidem et probitatem. Fiant schedae citatoriae, in forma simili ac pro partibus, mutatis mutandis; et similiter fiat intimatio. Sessio.... Serventur formae ut pro examine oratricis. Iudex testi defert iusiurandum, iuxta formulám sub n. XVIII, et reserat schedam exhibitam clau­sam a defensore vinculi, et continentem inter­rogatoria, quae deinde proponit. Ad generafía: 1. Testis interrogetur circa nomen, cognomen, nomen patris, originem, ae­tatem, religionem, conditionem, domicilium (ur­bem, viam, paroeciam), locum hodiernae com­morationis. 2. An sit consanguineus vet affinis alíer­utri coniugi, et quo gradu ? 5. Quo ex tempore, qua occasione et quo­modo noverit coniuges N. et N. ? Ad specialia: 4. An perspectam habeat religionem et honestatem eorundem coniugum, ac propterea an testis putet unum alterumque vera dixisse; vei saltem eos habeat incapaces peierandi, neque in sui favorem, et in re tam gravi de qua agitur ? 5. An sciat utrum coniuges de quibus est sermo, sese libera voluntate et mutuo affectu copulaverint ? 6. Quaenam fuerint signa mutui amoris, tam ante matrimonii celebrationem, quam in ipso die celebrationis, ac postea ? 7. An sciat utrum condormierint et matri­monium consummaverint ? 8. An sit instructus qua de causa consum­mare nequiverint? (Utrum ex. gr. ex defectu veri consensus in matrimonium, aut ex vi et metu in eodem ineundo, aut ex aversione et odio exortis inter sponsos in ipso vitae con­iugalis initio, aut ex impotentia sive absoluta sive relativa, vei ex aliis quibuslibet causis?). XXVI. De­cretum citati­onis testium septimae manus ab oratrice in­ductorum. XXVII. Iudi­ciale examen testis N. ab oratrice in­ducti.

Next

/
Thumbnails
Contents