Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923
Tárgymutató
— 42 — XVII. Defensor vinculi exhibet interrogatoria oratrici proponenda. XVIII. Iusiurandum praestandum a partibus ac testibus de veritate dicenda. XIX. Examen uxoris oratricis. N., in causa assertae inconsummationis matrimonii inter N. et N. defensor vinculi legitime deputatus, exhibet sequentia interrogatoria, clausa et obsignata, et nonnisi in actu examinis a Iudice aperienda, atque instat ut super iisdem examinetur domina oratrix N., in causa a se intentata, servata forma a iure statuta; alioquin protestatur, etc. Haec cum facultate alia addendi, delendi, corrigendi, etc. Dátum..,, die... N., defensor vinculi. Item exhibentur interrogatoria pro examine partis conventae, testium ac peritorum. Iudex gravibus verbis coniuges ac testes antea moneat de sanctitate iurisiurandi et de gravissimo delicto quod admitíunt iurisiurandi violatores, adnotans peculiarem qualitatem iurisiurandi in subiecta matéria, et periurii funestissimos efíectus, iuxta ea quae in Decreto admonentur; et prout personae qualitas ferat, si ipse opportunum ducat, commonefaciat de poenis, quibus periurii noxii fiunt in foro Ecclesiae, quaeque recoluntur in Regulis, sub n. 40. Deinceps iudex partém vei testem alloquitur: Velis invocare Nomen divinum in testem veritatis, tactis sanctis Evangeliis, sequenti formula: Ego N. iuro me totam ac solam veritatem dicturum, tam super aríiculis, quam super re universa, prout eandem veritatem coram Deo et conscientia compertam habeo, et plene ac fideliter expositurum, quin aliquid addam, omittam vei immutem. Sic me Deus adiuvet, etc. Sessio... In Dei nomine. Amen. Anno Domini..., die..., hora..., in urbe..., in aedibus..., coram R. D. N., Iudice subdelegato, adstantibus R. D. N., defensore vinculi, et infrascripto actuario, comparuit D. N., oratrix in causa dispensationis sui matrimonii, pro hac die et hora rite citata. Iudex iusiurandum ab oratrice petit et accipit iuxta modum et formulám praescriptam (prout sub n. XVIII.) Deinceps, postulante defensore vinculi, Iudex schedam, quam idem defensor clausam exhibuerat, continentem interrogatoria uxori proponenda, reserat, et statim procedit, iuxta eadem interrogatoria, ad examen oratricis, quae ad singulas quaestiones respondet ex ordine ut sequitur. Interrogationes generales. 1, Iudex partém interroget circa nomen, cognomen, nomen patris, originem, aetatem, religionem, conditionem, domicilium (urbem, viam, paroeciam,) locum hodiernae commorationis. An obligationes religiosas adimpleat. Tum Iudex mandat actuario ut legát, pro norma partis, nomina iudicis et ministrorum tribunalis. Deinceps, quatenus casus ferat, Iudex oratricem inducere conetur ad reconciliationem cum coniuge, propositis rationibus, iuxta qualitatem personarum et adiunctorum diversitatem, opportune depromptis, praesertim ex. gr. ex sanctitate initi matrimonii, ex auxilio divinae gratiae ad eiusdem onera sustinenda, ex tranquillitate conscientiae et pace familiarum, ex difficultatibus quae processum pro petita dispensatione comitantur; et apprime postulet quaenam causae opponantur quominus reconciliatio obtineatur, contendens ut eaedem causae, si fieri queat, removeantur. Interrogationes particulares. Post interrogationes generales, quaestiones particulares, prudenter pro adiunctis variandae, deferuntur. Speciminis gratia proponuntur plures circumstantiae quae prae oculis haberi debent, non tamen singulae in singulis-processibus, sed pro subiecta matéria. 2. Interr. Utrum confirmet an non suum supplicem libellum (qui, si opus fuerit, legatur) in singulis partibus? An et cuiusnam opera vei consilio oratrix usa fuerit pro huiusce causae propositione, et in supplici libello conficiendo? 3. Interr. Quando sponsi nuptiales negotiationes inchoarint, et quamdiu hae duraverint? 4. Interr. An matrimonium de parentum consensu et ex mutuo amore inierint? 5. Interr. An praecesserint banna ; quo loco, quibus intervenientibus, qua communi laetitia et pompa matrimonium fuerit celebratum ? 6. Interr. Quo teinpore coniuges simul convenerint, eodem cubiculo et toro cubaverint? 7. Interr. An officiis coniugalibus ultro libenterque operám dederint, et matrimonium consummaverint? f«Si opus fuerit: An pars reapse sciat in quo eiusmodi consummatio consistat ?) 8. Interr. Si non consummaverint, an postea ad consummandum conatus adhibuerint, quoties quomodo et quonam exitu? 9. Interr. An oratrix coniugali operi navando dolorem aliquando experta fuerit? 10. Interr. An ei persuasum sit virum copulam perfecisse integre iuxta naturae legem ? 11. Interr. An istius vestigia exterius, ut solitum est, reperta fuerint? 12. Interr. An oratrix causam vei causas tum remotas tum proximas assertae inconsummationis cognoscat, aut saltem suspicetur ? Dicat quid sibi videatur. Potissimum ex. gr. an causa inconsummationis fuerit defectus veri consensus in matrimonium, aut vis et metus in eodem ineundo, aut aversio inter sponsos exorta in ipso vitae coniugalis exordio, aut impotentia sive absoluta sive relativa, aut alia eiusmodi causa. Et peculiares circumstantias conatuum consummationis referat. 13. Pro casu in quo asserta inconsummatio tribuatur infirmitati alterutrius coniugis: Interr. An aliquando alteruter coniux fuerit inftrmus, et qua infirmitate? An et quos medicos consulüerit? Quae adhibuerit medicamenta, quanto tempore et quo effectu? Quaenam eorundem medicorum testimonia, vei alia documenta ad rem pertinentia habeantur? 14. Interr. An coniuges eodem cubiculo eodemque lecto semper usi fuerint? 15. Interr. Quis primus alterum deseruerit, qua de causa aut occasione proxima ? 16. Interr. An et quando actum civilem celebraverint? 17. Interr. An fortasse de separatione vei solutione vinculi apud iudicem civilem actum