Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923

Tárgymutató

— 36 — Caput XI. De instru­mentis. Caput XII. De indiciis et praesump­tionibus. pendat iudex an sit locus compiemento proba­tionum aut per testes aut per alia argumenta. 74. Interrogationes his rton minus ac aliis testibus faciendae, sunt a defensore vinculi con­cinnandae, ac iudici exhibendae modo et rati­one supra determinatis; iudici autem fas est, alias interrogationes ex offício proponere. 75. Redditas aítestationes magis explicant, quatenus res ferat, et corroborant instrumenta. Haec, alia sunt publica et alia privata. In his causis inter instrumenta publica potissimum habetur fides authentica celebrati matrimonii, e paroeciae regestis deprompla, quolies haec in causae instructione requiratur. His accensentur acta et sententiae tribunalis civilis, si apud illud de controverso matrimonio aliqua causa per­tractata fuerit. Documenta privata communiter sunt epistolae a coniugibus inter se vei ad alios datae, et scriptae aítestationes in favorem unius vei alterius partis exaratae. 76. Utriusque generis documenta aliquando partes sponte exhibent, sed aliquando iudicis erit ex auctoritate sua perquirere, et de iis par­tes vei testes in examine interrogare. Si pars aut testis documentum exhibere recuset, iudex, audito vinculi defensore, vei eo postulante, decreto suo statuat an et quomodo eiusdem documenti exhibitio facienda sit (Can. 1824). 77. § 1. Documenta quaecumque fidem non faciunt, nisi constet esse authentica et genuina. § 2. Documentum privatum, uti epistola, etc., probat pro vei contra suum auctorem, per­inde ac attestatio seu confessio extraiudicialis, cuius pondus ex circumstantiis desumitur, eí in genere haec documenta aestimantur maximé a tempore quo prolata fuerunt, ad normám n. 70. 78. Si documentum alicuius momenti in causa exhibeatur carens debitis formis pro fide facienda, iudicis erit curare ex offício, aut ad instantiam defensoris vinculi aut partium, ut quae necessaria sunt compleantur, ne causa tali adiumento privetur. 79. § 1. Matrimonium non praesumiíur mansisse inconsummatum; quare in singulis casibus allegata causa inconsummationis sedulo investiganda est. § 2. Factum vero cohabitationis coniugum praesumptionem iuris constituit de secuta con­summatione (Can. 1015, § 2). 80. Matrimonii inconsumatio ex sequenti­bus causis impedientibus, ut plurimum, proce­dere sólet: a) ex defectu veri consensus in matrimonium; b) ex vi et metu; c) ex aversi­one et odio in ipso vitae coniugalis initio exortis inter sponsos; d) ex impoteníia, sive absoluta sive relativa. 81. Externa vitae coniugalis ratio et cir­cumstantiae, ex quibus ad causam inconsum­mationis adstruendam argumentari fas est, illud probationis genus constituunt, quod ex indiciis et praesumptionibus appellatur. Indicia et prae­sumptiones sunt ievia, gravia et gravissima, pro minőre vei maiore cum inconsummationis causa necessitudine. 82. Facta vero et circumstantiae, quae unam vei alteram ex causis n. 80. recensiíis indicant, praesumptionem faciunt in favorem inconsummationis. 85. Iudicis et defensoris vinculi officium erit aptis interrogationibus e testium ore colii­gere, cuinam causae inconsummatio tribuenda sit. Res est magni momenti, cui omni cura adlaborandum est; facta enim et circumstantiae quae unam alteramve ex praefatis causis indi­cant et determinant, probationes iam aliunde collectas va'de corroborant. 84. § 1. In causis inconsummationis requi­ritur uxoris inspectio corporalis, per peritos facienda, uti infra exponetur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat; quo in casu proces­sus ad exitum erit perducendus ex morali argu­mento, adminiculis suffulto, seu aliis probati­onibus ad normám n. 64. § 2. Viri corporalis inspectio quae, ut plurimum, valde conferí ad tute adstruendum factum inconsummationis, non est praetermit­tenda cum inconsummatio tribuatur eius impo­tentiae absolutae vei relativae, et aliunde de uxoris physica infegriíate plena non habeatur probatio. § 5. Hisce in casibus si vir renuat se inspectioni subiicere, probabiles rationes huius recusationis sunt in acíis referendae, et sup­pletoriae probationes, si haberi possint, erunt comparandae. 85. In casu dubii de corporali inspectione facienda aut omittenda, decisio spectat ad iu­dicem, audito vinculi defensore, salvo iure de­fensoris vinculi se opponendi decreto, ad tra­miíem nn. 22 et 28. 86. Inspectio corporis uxoris omittitur, utpote inutilis, in sequentibus casibus: a) si consummatio haberi non potuit, quia nec tem­pus nec locus nec modus adfuerunt matrimonii consummandi; b) si certo iam constet de mu­lieris defloratione (can. 1976). 87. Iudicis est peritos, medicos aut obste­írices eligere vei designare, audito vinculi de­fensore (cf. in Appendice, n. XXVIII). Ii prae ceteris eligantur, qui non taníum idoneitatis testimonium a competente magistratu obtinue­runt, sed etiam qui artis suae experientia insig­nes habentur, et honestatis ac religionis fama praefulgent. Qui non habiles ad testimonium ferrendum sunt iuxta can. 1757, nec ad periti munus exercendum assumi possunt. Item nec assumantur, qui in adiunctis versantur in can. 1615, § 1, adnotatis, si nempe ob consanguini­tatem vei affinitatem cum partibus, aut propter amoris vei odii sensus erga partes easdem, aut etiam ob commodum vei incommodurn sibi obveniens ex causae decisione, suspicio de eorum probitate in iudicio vei voto ferendo oriri possit. 88. Ad periti munus exercendum etiam illi ne admittantur, qui coniuges priváté inspexerint circa factum cui innititur petitio declarationis inconsummationis. Licer tamen et congruit hos tamquam testes inducere (Can. 1978); nunquam tamen praetermittatur, quatenus ifieri possit, eo­rum scriptas attestationes referre inter instru­menta. 89. § 1. Ad mulierem vero inspiciendam Caput XIII. De inspecti­one corpo­rali.

Next

/
Thumbnails
Contents